EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

50 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

fuisse: multa sunt in hac tua causa, quae nihilominus impedimento fuerint. Primo quidem Brumoviensis ditionis nulla tibi adhuc cessio per Zboroviam facta est, ac proinde subditis vixdum alium dominum praeter illam agnoscere licet.

Deinde extant pactiones et conventiones. quas Zborovia, dum adhuc in pos- sessione bonorum illorum esset, cum subditis confecit: et si minus extant, quod fortassis per iniuriam mariti alienatae sint, adhuc ipsa est im vivis, cuius solius testimonium sufficiet ad tuendam illorum causam. Practerea sunt liczanii haeredes Brumovienses, qui intercedere possent iure, si non legitimo, saltem ad vulgus plau- sibili, ut taceam alia, quae eodem faciunt. At sufficit. quod ante dixi, non esse licitum nobis neque de iure id posse praestari neque de more.

Quare a te, mi veneraude pater, etiam atque etiam peto, ut haec in meliorem partem accipias, siquidem hac ratione nullo modo tibi praecluditur via ad conti- nendos et frenandos immorigeros istos et insolentes agrestes tuos. Da tu illis potius ansam accusandi te, quam ut ab illis accuseris, nam hoc modo et innocentia tua elucefict ct nequitia ipsorum patefiet. Interea praesta te dominum, et quid tibi ius est in illos, id tantisper tuere, dum legitimo iudicio liti finis imponatur. Haec de mea sententia adiungo, reliqua scripsi ex mente et iussu procerum nostrorum, quos tibi aequa et consueta postulanti nunquam defuturos certo polliceor.

Ceterum ad litem. eum. Zborovia refricandam quod pertinet, idem mihi, qui aute fuit, adhuc est animus. Gravia sunt illa et summo cum discrimine. coniuncta ; nam quae ad famam pertinent, non facile probantur, deinde multos attingunt; late sese diffunderet haec actio. Proinde tutius est quiescere illam, siquidem vel nullus vel tortuosus ad eam est accessus, unde non difficile foret, praecipitem in multa mala ruere. Nou mea solius haec est opinio. plures mecum consentiunt et inter alios advocatus caesareus Woisko, prout Derfingerus mihi aperuit. Per contractum Brunensem omnia haec sopita sunt atque sepulta. Scio te ea esse prudentia, ut assentiri non recuses iis, qui tibi ex animo bene cupiunt.

De Rimaio quando non satisfacis, ipse mihi satisfacere conabor, et cum occasio se dederit, ostendam me non ex numero eorum esse, qui immemores beueti- ciorum ab ingratitudine merito accusari possunt. Olomucii quae gesta sunt, prae- sertim. de legatione ad comitia Pragensia instituenda, indicabit Derfingerus. Vale, illustris domine, me amore tuo prosequi perge. Drzewohosticii 12. Julii 96.

Biblioteka Bludovská 3883-Il.

139. Kateřině Zajímačce z Kunštátu oznamuje zdání přátel o jejím sporu s převorem Znojemským. Na Rosicích 1596, 17. července. Brandl II. 1. 159.

140. Joachyma z Biskupie ptá se, zdali vypůjčil peníze pro zemi u p. Mola. Na Rosicích 1596, 18. července. Brandl II. 1. 160.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile