[1] |
50 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
fuisse: multa sunt in hac tua causa, quae nihilominus impedimento fuerint. Primo
|
---|
[3] |
quidem Brumoviensis ditionis nulla tibi adhuc cessio per Zboroviam facta est, ac
|
---|
[4] |
proinde subditis vixdum alium dominum praeter illam agnoscere licet.
|
---|
[5] |
Deinde extant pactiones et conventiones. quas Zborovia, dum adhuc in pos-
|
---|
[6] |
sessione bonorum illorum esset, cum subditis confecit: et si minus extant, quod
|
---|
[7] |
fortassis per iniuriam mariti alienatae sint, adhuc ipsa est im vivis, cuius solius
|
---|
[8] |
testimonium sufficiet ad tuendam illorum causam. Practerea sunt liczanii haeredes
|
---|
[9] |
Brumovienses, qui intercedere possent iure, si non legitimo, saltem ad vulgus plau-
|
---|
[10] |
sibili, ut taceam alia, quae eodem faciunt. At sufficit. quod ante dixi, non esse
|
---|
[11] |
licitum nobis neque de iure id posse praestari neque de more.
|
---|
[12] |
Quare a te, mi veneraude pater, etiam atque etiam peto, ut haec in meliorem
|
---|
[13] |
partem accipias, siquidem hac ratione nullo modo tibi praecluditur via ad conti-
|
---|
[14] |
nendos et frenandos immorigeros istos et insolentes agrestes tuos. Da tu illis potius
|
---|
[15] |
ansam accusandi te, quam ut ab illis accuseris, nam hoc modo et innocentia tua
|
---|
[16] |
elucefict ct nequitia ipsorum patefiet. Interea praesta te dominum, et quid tibi ius
|
---|
[17] |
est in illos, id tantisper tuere, dum legitimo iudicio liti finis imponatur. Haec de
|
---|
[18] |
mea sententia adiungo, reliqua scripsi ex mente et iussu procerum nostrorum, quos
|
---|
[19] |
tibi aequa et consueta postulanti nunquam defuturos certo polliceor.
|
---|
[20] |
Ceterum ad litem. eum. Zborovia refricandam quod pertinet, idem mihi, qui
|
---|
[21] |
aute fuit, adhuc est animus. Gravia sunt illa et summo cum discrimine. coniuncta ;
|
---|
[22] |
nam quae ad famam pertinent, non facile probantur, deinde multos attingunt; late
|
---|
[23] |
sese diffunderet haec actio. Proinde tutius est quiescere illam, siquidem vel nullus
|
---|
[24] |
vel tortuosus ad eam est accessus, unde non difficile foret, praecipitem in multa
|
---|
[25] |
mala ruere. Nou mea solius haec est opinio. plures mecum consentiunt et inter
|
---|
[26] |
alios advocatus caesareus Woisko, prout Derfingerus mihi aperuit. Per contractum
|
---|
[27] |
Brunensem omnia haec sopita sunt atque sepulta. Scio te ea esse prudentia, ut
|
---|
[28] |
assentiri non recuses iis, qui tibi ex animo bene cupiunt.
|
---|
[29] |
De Rimaio quando non satisfacis, ipse mihi satisfacere conabor, et cum
|
---|
[30] |
occasio se dederit, ostendam me non ex numero eorum esse, qui immemores beueti-
|
---|
[31] |
ciorum ab ingratitudine merito accusari possunt. Olomucii quae gesta sunt, prae-
|
---|
[32] |
sertim. de legatione ad comitia Pragensia instituenda, indicabit Derfingerus. Vale,
|
---|
[33] |
illustris domine, e£ me amore tuo prosequi perge. Drzewohosticii 12. Julii 96.
|
---|
[34] |
Biblioteka Bludovská 3883-Il.
|
---|
[35] |
139. Kateřině Zajímačce z Kunštátu oznamuje zdání přátel o jejím sporu s převorem
|
---|
[36] |
Znojemským. — Na Rosicích 1596, 17. července. Brandl II. 1. 159.
|
---|
[37] |
140. Joachyma z Biskupie ptá se, zdali vypůjčil peníze pro zemi u p. Mola. — Na
|
---|
[38] |
Rosicích 1596, 18. července. Brandl II. 1. 160.
|
---|