Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1610, 28. listopadu. ‘553
ad nostrum Tschernemelium, minus utroque nostrum Salomonianis moribus et ingenio
praeditum, tc remitto, ut ab eo, quae prolixe de rebus nostris ad illum scripsi,
accipias intelligasque, quid ordines nostri et de milite, quem hactenus magnis sum-
ptibus aluerunt, dimittendo et de legatione ad regem expedienda decreverunt. Ilanc
uteunque vobis probatam iri confido. Quod vero armis plane depositis gravissimo
periculo et propemodum praesenti exponere nos non dubitaverimus, excusabit ne-
cessitas et exemplum vestrum, qui hosti viciniores primi conducticios vestros sti-
peudio numerato missos fecistis: unde conjecturam capio, non vitio nobis datum
iri quod molem totius belli quod odium principum arbitrorum, invidiam totius
viciniae soli sustinere vel noluerimus vel non potuerimus; quam prudenter? id non
disputo, cum tamen necessario eo fidentius consilii exitum Deo committo.
Meum ad nuptias vestras accessum quod aspicit, licet exoptatissima per illam
oblata mihi tam tecum quam cum aliis, quos inter vestros colo et amo, conveniendi
occasione, non defuisset voluntas invitantibus morem gerendi, duo tamen impedi-
menta objecta domi me retinuerunt: a milite per provinciam sparso, necdum sti-
pendiis acceptis extra eam deducto alterum ; alterum ab observantia, qua te pro-
sequor, quae non permittit, ut aliunde potius captata oportunitate, quam tui visendi,
et gratiae, quae bis mihi jam a te facta, referendae desiderio iter isthuc suscipiam.
Dabo tamen operam, ut quanto ocius fieri possit, promisso exoluto ad te me con-
feram et conspectu atque colloquiis tuis et tuorum cupiditatem, diuturnitate morae
minime restinctam, expleam. Interim, ut me apud patrem sponsae et sponsum ipsum
excusatione tua adjuves, amanter rogo.
Pacem in imperio constitutam scio; quam ea firma, quam fida futura sit, si
Deus vitam ultra hyemem hane prorogaverit, intelligemus; quam vero tuta, quam
honesta, quam etiam rebus nostris utilis, et nunc aliqua ex parte judicare possumus
et experiemur forsan paulo post. Sed istud prudentioribus et praecipue principibus
ipsis, qui nimium cito belli pertaesi eam tam solicite procurarunt, dispiciendum
relinquo.
Literas regis Angliae ad me ante dies circiter octo accepi a Lazaro Hen-
ckelio, cui eas lIlehnertus Jórgerus noster tradidisse dicitur huc transmissas. Con-
jio te cum 'Tschernemelio ct aliis ejusdem argumenti alias aecepisse, ad quas
utrum responderitis et qua via, certior a te fieri cupio. Qui filii tui valeant et
quam gratus landgravio Erasmus tuus advenerit, ni molestum sit, ad me perscribe;
et conjugi tuae, nobilissimae et lectissimae feminae, plurimam et amantissimam a me
salutem, addita officiorum solita pollicitatione, nuncia. A quo has accipies, bonus
vir est, pius et orthodoxus, unus ex medicis provinciae; eum tibi, quod quorundam
negociorum suorum causa Linczium proficiscitur, si opera tua indisuerit, diligenter
commendo, tum quia meretur a te amari, tum quia multorum aunorum benevolentia
Archiv Český XXVII. 70