Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
548 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
cum meis comparem, temporis etiam liberioris magis haud dubie abundans, ne semel
quidem per id tempus praestare istud potuerim. Quo itaque plus me tibi obnoxium
benevolentia tua hac intelligo, eo magis mihi perspicio adnitendum, ne me ab ea
in posterum superari patiar, neve committam, ut omissa eius retinendae cura, amissam
illam et merito mihi ademptam doleam.
Etsi autem repetitae hujus diligentiae triste mihi initium ab obitu Amandi
nostri, quem ut summo amore complexus sum vivum, sic mortuum multo cum ge-
mitu deploro, sumendum sit, cum res tamen aliter non ferat, id ipsum aequo animo
est ferendum. Tardius mihi innotuit, nec multo ante, quam primis literis tuis, quas
circa ldus Octobris accepi, certior de eo redderer, at mature plus satis, si ad ja-
cturam, quam bonae literae et ecclesia eo fecerunt, si ad dolorem, quem mihi pri-
vatim attulit, respicio: praeter opinionem certe atque eo tempore, quo nec expectabam
quidquam minus, nec moleste magis ferebam, quam adimi mihi aliis oceupationibus,
iisque ingratissimis, continuandae cum conjunctissimo mihi homine consuetudinis fa-
cultatem. At quomodocunque.id tandem. graviter sane acceptus est [sic] nec multis ab
annis ullius alterius gravius, cum inaliis expleta jam et exacta aetas, im aliis a la-
boribus exantlatis cessatio, in aliis morbi superati, adversitatis terminatae vel peri-
culorum impendentium effugium, liberi quimmo etiam orà et ingenia parentum reti-
nentes atque adeo illos ipsos repraesentantes moesticiam temperarent, quam in hoc
et flos virentis adhuc aetatis et ex multiplici diligentiae fructu spes immensa et so-
litudo liberorum, ut caetera praeteream, augent potius quam imminuunt. Sed conso-
lationem accipio ex divinae voluntatis consideratione, quae cum optima semper sit
et ad salutem meam, nec hic alia esse potuit, atque ex multis cum defuncto sermo-
nibus, quibus tantisper fruar, donec ad redivivum colloquium nos reducat coelestis
convictus. Ad syntagma quod attinet, potuit quidem illud ad alios ab autore missum
fuisse, memoriae vel benevolentiae testandae causa; nemini vero, quod sciam, praeter
me inscriptum est: quam ob rem quid tibi verbis illis velit, quibus nullam tibi inter-
cedere noticiam cum generosis, quibus postulantibus ille id inseripserit, afflrmas. non
satis percipio. Nam Amandus, si superstitem esse contigisset et Germauia bello con-
citata minus formidinis et periculi transeuntibus attulisset, gratam liberalitatem meam
fuisset expertus pridem, quam turbae illae ct mors inopinata et de haerede noticia
non satis certa remorata est hactenus. Nihil tamen haeredibus his perit: succedit
enim in partem muncris pio viro a me constituti vidua, nam pars altera ut nepoti
ex sorore cederet, ab amicorum intercessionibus datum a me est. Libros, quos reli-
quit, si maxime velim, ob magnitudinem sumptuum et alias necessarias impensas fa-
cere meos nequeo: licebit itaque per me, ut pro arbitrio eorum, quibus cura ista
demandata est, distrahantur. Diblicum etiam opus ne inperfectum maneat, vereor;
nostri enim, à quibus illud absolvi desideras, ministerii laboribus totos se addixerunt,