Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
540 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
ad omnia respicio, vix illi quid creditum existimo, quod in rem regis sit et nostram.
Vale, illustrissime baro, atque de rebus et consiliis vestris, potissimum vero utrum
arma retenturi sitis an deposituri, aliquid certi ad mc perseribe. Vale iterum. Ros-
sicio Ш. Non. Novembr. [1610]. Qui te plurimi facit. plurimum diligit C. Z.
Kone. v knih. Bludov. 3881 fol. 170 č. 67.
1705.
Starhembergovi: vyslovuje svou nespokojenost s ujednáním Vídeňským ; způsob, jímž bylo jed-
náno o mír, jest málo důstojný, a podmínky míru jsou plny lsti a úkladů; nicméně bude třeba
smířiti se s tím, má-li se odvrátiti nová válka. — V Rosicích, 2. listopadu 1610,
(D"° Riccardo baroni Starrhembergio.) Quod nullas a me acceperis, cum Tscher-
nemelium nostrum meae apud te offendissent, illustrissime baro, non aliunde causam
traxit, quam à falsa de absentia tua a domo persuasione; nondum enim mihi, quo
tempore tabellarium meum Schwerdtbergam expediebam, de discessu tuo Vienna in-
notucrat. Id te ita accipere ct credere omnino cupio, nulla alia opinione vel suspi-
cione admissa: piaeulum enim mihi esset, te praeterire, quem ita in pectore ct
merito quidem gero, ut prae oculis semper habere videar. Sic culpa pacari debet.
Ad alia quae poscis accedo: et pacem quidem probari mihi fateor, conditiones
autem pacis, modum et rationem illius conciliandae minime; iu hac enim dignitatis
nihil, in illis meo quidem judicio multum insidiarum et fraudis imo etiam turpitu-
dinis, ità ut non pacem, sed servitutis potius pactionem initam existimem. Nam ct
deprecatio illa regi si ignominiosa non, minime saltem decora est; quod ctsi non
illius tantum, sed nostro etiam nomine, ut quidam e Bohemis *) innuere apud me
videtur, exhibita, noxia et contractui Pragensi, quo honori provinciarum optime
consultum fuit, maxime adversa. Jam quid dicam: beneficii loco accipiendum, quod
justis querelis nostris datum est? quod jure a nobis petitum, jure negari non potuit.
Quid praeterea pacis et belli consilia. cum caesare communicanda, foedera arbitrio
ipsius permittenda, societates prohibendas, initas rescindendas, et tantum non leges
ab aula illa accipiendas, imo accipiendas revera, cum inferior noster dominum illum
supremum agnoscere teneatur. "Taceo verba et sententias captiosas, acquivocas et
plus in recessu (ut vulgatam hic phrasim adhibeam) habentes, quam promittentes
in fronte: haec qui mihi arridere queant, ipse per te judicium facito. Et tamen, ut
ut displiceant, ferenda nihilo secius video, nisi novo bello implicare nos animus
sit et arma vicina experire, quae ipsemet sane nec metuerem magnopere, nec de-
clinarem, nisi maximam nostrorum partem animadverterem ad quieta consilia, etsi
minus gloriosa, propendere. Sic nihilominus existimo proximo in conventu ordinum,
quem ad XV. Cl. Dee. promulgavi, mediam viam nos secuturos, qua nec approbemus
omnino, quae a principibus istis. viris rerum nostrarum ignaris, transacta, nec cum