Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1610, 20.—31. srpna. 535
1698.
Jifímu Erazimovi Tschernemblovi: lituje, że nemohli se sejíti k ńradć na spolećnou obranu,
dokud byl čas; arcikníže Leopold umínil si vyhubiti všecky kalvíny, bojí se budoucnosti a j. —
Na Rosicích 31. srpna 1610.
Sic coniciebam | equidem, quiequid sperare iuberes de adventu tuo, non per-
missuras tamen vel patriae res vel occupationes tuas privatas, ut ad nos accedere
posses; eoque minus nunc doleo expectatione mea me decidisse, quod ea perexigua
fuerit et nunquam satis animo meo persuasa. Utinam dedisses, dum res adhuc in-
tegrae crant, conveniendi tui potestatem, atque adeo de salute patriae imo nostra
certi aliquid constituendi, cum non minori acerbitate peti eam ab adversariis
certum sit ac rem publicam, qui ca opinione praeocupati, quod ni per nos' staret,
omnia ilis ex voto successura essent, haud dubie in capita nostra et aliorum, quos
nobiscum voluntate conspirare norunt, necis decreverunt sententiam.
Heri inter cetera ex litteris ad me uuper admodum seriptis accepi, excidisse
Leopoldo ira percito vocem, qua omnibus Calvinistis, quo nomine nos haud dubie
designamur, malum interminatur, dum ciusmodi sorbitionem confectam conditamque
ilis affirmat, qua non aliud quam mortem ipsam hausturi essent. Id illis animo
fixum, ostendunt voces per convivia Vienensia passim inter pocula emissae, quatuor
vel quinque capitum pretio autoritatem et dignitatem regi redemptam iri. Declarant
etiam, quae cum rege privatim à principibus acta, ab iisdem ad caesarem scripta, et
consilium episcopi Viennensis, quo suàdet, ut coniunctis copiis caesarianis cum iis,
quas rex haberet, de haereticis tam praeclara occasione delendis statueretur, id lu-
culenter demonstrat.
Cum autem fortuna nobis congressum hunc inviderit eoque iam devenerit,
ut plerisque rei bene agendae occasionibus elapsis vix ulla spes sit relicta res nostras
in tuto collocandi, praesertim si caesar pacem ratam habuerit et in principes no-
biscum in religione. consentientes arma, quod eum onmino decrevisse constat, con-
verterit: eniteudum est euique nostrum pro virili, ut. proprio consilio suae et patriae
couservationi invigilet, donec tempus, imo Deus ipse viam et rationem communi
cousilio et viribus opportune aliquid aggrediendi suggesserit, quo securitas nostra,
si tamen ullam in hac vita polliceri nobis possumus, tandem stabiliri queat. Malis
consultoribus usi sunt principes Palatini, quod vestris auxiliis ex foedere nuper
contracto non accitis, nostrisque ex societate vobiscum inita non coniunctis, Passa-
viensem militem multis modis debilitatum vano retracti metu adoriri detrectarint,
quem si non delere, dissipare mea sententia potuissent atque ab ea parte limites
suos tutiores reddere; nunc integrum et stipendiis armisque pontificiorum animo-
siorem, novis item supplementis et pecunia brevi reficiendum duce Davaro expectent,
qui operam suam in exequenda proscriptione caesari spopondit, et, si vera sunt, de