EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 13. července. 519

cteudam principum (Germaniae evangelicorum coniunctionem: et illam sane minime damnosam imo hac temporum difficultate summe commodam, dixcrim etiam necessa- riam, agnoscit ipse serenissimus rex, et nisi instinctu aliorum mutaverit sententiam, brevi aliquem: e suis ad testandam imo contrahendam potius cum illis amicitiam in (Germaniam mittet; quam si constauter retinuerit et mutuis officiis aluerit, minime dubium est, summam aliquando non voluptatem solum, sed utilitatem ex illa percep- turum. Pergat itaque. IDV^ in. promovendo negocio atque eo magis, quo magis metu- endum est, ne adversae partis consilia et persuasiones eum ab instituto revocent atque adeo conatus nostros magno illius malo cludant.

Cum autem IDV* silentio praetereat, num quid ad literas palatini electoris rescripserit nec ne, non meum est curiosius in id inquirere, nolo autem, ut eam lateat, me ad illas, quae mihi ab ipso redditae non ita pridem, respondisse fecis- seque spem brevi ad eum acceessurae legationis, quod eo tutius mihi licuit, quia rex ipse suis ad me litteris id confirmavit. Perplacet etiam, quod de Turcarum ad quietem et inducias bona fide servandas inclinatione. IDV* significatum mihi voluit. Sed perturbavit de feroci Transsylvani ingenio expressum litteris iudicium et ex eo metus (ut mihi percipere videor), ne nimio rerum suarum ampliandarum studio in pacato regno turbas novas excitet; solatur tamen hoc, quod propriis eum destituatur viribus, ratio non difficilis iuiri possit, qua, ne ab aliis ei subministrentur, commode impediatur.

In controversia, quae D? Jakussiez cum D. Rziczanio intercedit, non plane mihi (ut quod sentio aperiam) satisfecit IDV. Verum cum res ad regem ipsum re- lata sit, atque ab eo compositionis remedium expectetur, eo. me tantisper contentum esse iubeo, quod in futurum providisse se affirmat, ne vim eiusmodi et iniuriam no- sirates experiantur.

De Vienensi actione, eum alii ad IDV*". persceribant, eso taceo; mihi etsi non magna spes est felicis exitus, aliis tamen, qui bene ominantur, non adversor, imo vota mea cum illorum desideriis coniungo. lRepetere aiunt principes provincias no- mine caesaris, regem negare: in eo. totum hoc tempus ab adventu illorum consumptum esse. De duce Teschinensi crebri rumores ad. me perveniunt, quod iussu caesaris magno numero faciat militem, quem partim in ducatu suo, partim alibi cirea Mo- raviae fines. lustrandum proposuerit ; cum autem ex ditione illius regno Ilungariae ob vicinitatem facile periculum ereari possit, forsan non abs re esset, si ad illa confinia turmae aliquot equitum, aliquot. peditum cohortes ad maiorem securitatem collocarentur. Ego: cum. primum intellexero, militem circa loca illa colligi, ad ea me cum parte copiarum nostrarum finium nostrorum tuendorun gratia conferam, et si opus fuerit, IDV*" in auxilium advocabo. Valeat IDV' et meis officiis libere utatur. Rossiczio III Idus Julii 1610. Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 165 v. č. 41.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile