[1] |
z roku 1610, 13. července. 519
|
---|
[2] |
cteudam principum (Germaniae evangelicorum coniunctionem: et illam sane minime
|
---|
[3] |
damnosam imo hac temporum difficultate summe commodam, dixcrim etiam necessa-
|
---|
[4] |
riam, agnoscit ipse serenissimus rex, et nisi instinctu aliorum mutaverit sententiam,
|
---|
[5] |
brevi aliquem: e suis ad testandam imo contrahendam potius cum illis amicitiam in
|
---|
[6] |
(Germaniam mittet; quam si constauter retinuerit et mutuis officiis aluerit, minime
|
---|
[7] |
dubium est, summam aliquando non voluptatem solum, sed utilitatem ex illa percep-
|
---|
[8] |
turum. Pergat itaque. IDV^ in. promovendo negocio atque eo magis, quo magis metu-
|
---|
[9] |
endum est, ne adversae partis consilia et persuasiones eum ab instituto revocent
|
---|
[10] |
atque adeo conatus nostros magno illius malo cludant.
|
---|
[11] |
Cum autem IDV* silentio praetereat, num quid ad literas palatini electoris
|
---|
[12] |
rescripserit nec ne, non meum est curiosius in id inquirere, nolo autem, ut eam
|
---|
[13] |
lateat, me ad illas, quae mihi ab ipso redditae non ita pridem, respondisse fecis-
|
---|
[14] |
seque spem brevi ad eum acceessurae legationis, quod eo tutius mihi licuit, quia rex
|
---|
[15] |
ipse suis ad me litteris id confirmavit. Perplacet etiam, quod de Turcarum ad
|
---|
[16] |
quietem et inducias bona fide servandas inclinatione. IDV* significatum mihi voluit.
|
---|
[17] |
Sed perturbavit de feroci Transsylvani ingenio expressum litteris iudicium et ex eo
|
---|
[18] |
metus (ut mihi percipere videor), ne nimio rerum suarum ampliandarum studio in
|
---|
[19] |
pacato regno turbas novas excitet; solatur tamen hoc, quod propriis eum destituatur
|
---|
[20] |
viribus, ratio non difficilis iuiri possit, qua, ne ab aliis ei subministrentur, commode
|
---|
[21] |
|
---|
[22] |
In controversia, quae D? Jakussiez cum D. Rziczanio intercedit, non plane
|
---|
[23] |
mihi (ut quod sentio aperiam) satisfecit IDV. Verum cum res ad regem ipsum re-
|
---|
[24] |
lata sit, atque ab eo compositionis remedium expectetur, eo. me tantisper contentum
|
---|
[25] |
esse iubeo, quod in futurum providisse se affirmat, ne vim eiusmodi et iniuriam no-
|
---|
[26] |
|
---|
[27] |
De Vienensi actione, eum alii ad IDV*". persceribant, eso taceo; mihi etsi non
|
---|
[28] |
magna spes est felicis exitus, aliis tamen, qui bene ominantur, non adversor, imo
|
---|
[29] |
vota mea cum illorum desideriis coniungo. lRepetere aiunt principes provincias no-
|
---|
[30] |
mine caesaris, regem negare: in eo. totum hoc tempus ab adventu illorum consumptum
|
---|
[31] |
esse. De duce Teschinensi crebri rumores ad. me perveniunt, quod iussu caesaris
|
---|
[32] |
magno numero faciat militem, quem partim in ducatu suo, partim alibi cirea Mo-
|
---|
[33] |
raviae fines. lustrandum proposuerit ; cum autem ex ditione illius regno Ilungariae
|
---|
[34] |
ob vicinitatem facile periculum ereari possit, forsan non abs re esset, si ad illa
|
---|
[35] |
confinia turmae aliquot equitum, aliquot. peditum cohortes ad maiorem securitatem
|
---|
[36] |
collocarentur. Ego: cum. primum intellexero, militem circa loca illa colligi, ad ea me
|
---|
[37] |
cum parte copiarum nostrarum finium nostrorum tuendorun gratia conferam, et si
|
---|
[38] |
opus fuerit, IDV*" in auxilium advocabo. Valeat IDV' et meis officiis libere utatur.
|
---|
[39] |
Rossiczio III Idus Julii 1610. Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 165 v. č. 41.
|
---|