EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 5. května. 501

verto. Cum itaque vix ullum hoc rerum statu videam exitum laborum, turbisque et periculis plena cernam omnia, ac cam ob rem minime intelligam, quo jure, patria deserta, indulgere ipse mihi et visendis amicis animum relaxare possim, novum ad preces mihi refugium est: si quid aliter fieri nequeat, proferri bona venia tua ad- ventui diem peto, tantisper saltem conniveri in crebra mearum excusationum iteratione, dum vel sine periculo abire hinc, vel sine metu et curis versari apud vos permissum mihi fuerit. Piget me, toties variasse promissa, toties expectationem tuam fefelisse; sed necessitate peccatum, non voluntate, quis non vidit? Id ipsum, quod stare dictis nequeo, poena mihi est; absit, ut aliam imponas. Permitto me tibi tamen, a tam aequo judice nihil iniqui expectans. Caeterum Vercium tibi commendo, quid poscat, quid sibi deberi arbitretur, melius ex ipso intelliges, quam a me possit indicari, cum mihi de servitiis vobis ab ipso praestitis aliter non constet, quam quatenus ab eo familiaribus in colloquiis obiter aliquid excepi. Commendo autem eum co diligentius, quia ab aliquot meusibus domesticus mihi factus est. De publicis ad. Tschernemelium nostrum perscripsi: nolo actum agere; ab eo accipies, si quid dignum communicàndo iudicabit. Paucissimis attigi conjunctionem a princi- pibus Germaniae nobiscum expetitam, tecum autem de ea nullum verbum, ne me perstringas, ut soles, non in tanta aestimatione esse apud me vires imperii, iu quanta par sit. At mihi injuria fit hac in parte; imo hoc ipsum est, quod timeo, ne ab amplitudine ista parvitas nostra absorbeatur, ne potentia illa imbecillitatem nostram vel conculcet, vel negligat, ne conjunctio, quam inibimus, subjectionis sit initium, ne pomum Kridis objiciamus concertantibus diis, ne dum securitati nostrae nimium studemus, certioribus et maioribus implicemur periculis. Speciose sane id esset in vulgus et pulchrum! Verum ni nosti prius, ex fabulis disce, quid urnae fictili Ша ahenea societas profuerit. Quis neget multum accessisse splendoris caesari ex lega- tionibus Persicis, at auxilii et utilitatis quantum est? Considera preterea attentius, eur comites nostri uno excepto Ottingio e foedere exclusi, civitates ascitae; cur ante aliquot annos Delgicae provinciae, tantis opibus florentes et summa contentione aunitentes, nunquam tameu impetrare potuerint, ut arctioribus vinculis corpori imperii iligarentur. lIaec dum perpenderis, non despicere me magnitudinem imperii (cujus enim hoc esset dementiae), sed metuere animadvertes, et mutata sententia rectius de me imposterum judicabis. Sed satis ista sunt, ne dum ne verbo rem tantam tetigisse videri volo, paginam impleam. Vale, illustrissime Riccarde, et filios valere scito. Illustrissimae conjugi tuae, filiae meae plurima observantia colendae, plurimam salutem meo nomine imperti. Ross. III. No. May. Tui non minus observantissimus quam amantissimus C. Z. Konc. v knih. Blud. VI—3881 fol. 161v 6. 24.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile