EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1610, 5. května. 501

[2]
verto. Cum itaque vix ullum hoc rerum statu videam exitum laborum, turbisque et
[3]
periculis plena cernam omnia, ac cam ob rem minime intelligam, quo jure, patria
[4]
deserta, indulgere ipse mihi et visendis amicis animum relaxare possim, novum ad
[5]
preces mihi refugium est: si quid aliter fieri nequeat, proferri bona venia tua ad-
[6]
ventui diem peto, tantisper saltem conniveri in crebra mearum excusationum
[7]
iteratione, dum vel sine periculo abire hinc, vel sine metu et curis versari apud
[8]
vos permissum mihi fuerit. Piget me, toties variasse promissa, toties expectationem
[9]
tuam fefelisse; sed necessitate peccatum, non voluntate, quis non vidit? Id ipsum,
[10]
quod stare dictis nequeo, poena mihi est; absit, ut aliam imponas. Permitto me
[11]
tibi tamen, a tam aequo judice nihil iniqui expectans. Caeterum Vercium tibi
[12]
commendo, quid poscat, quid sibi deberi arbitretur, melius ex ipso intelliges, quam
[13]
a me possit indicari, cum mihi de servitiis vobis ab ipso praestitis aliter non constet,
[14]
quam quatenus ab eo familiaribus in colloquiis obiter aliquid excepi. Commendo
[15]
autem eum co diligentius, quia ab aliquot meusibus domesticus mihi factus est. De
[16]
publicis ad. Tschernemelium nostrum perscripsi: nolo actum agere; ab eo accipies,
[17]
si quid dignum communicàndo iudicabit. Paucissimis attigi conjunctionem a princi-
[18]
pibus Germaniae nobiscum expetitam, tecum autem de ea nullum verbum, ne me
[19]
perstringas, ut soles, non in tanta aestimatione esse apud me vires imperii, iu quanta
[20]
par sit. At mihi injuria fit hac in parte; imo hoc ipsum est, quod timeo, ne ab
[21]
amplitudine ista parvitas nostra absorbeatur, ne potentia illa imbecillitatem nostram
[22]
vel conculcet, vel negligat, ne conjunctio, quam inibimus, subjectionis sit initium,
[23]
ne pomum Kridis objiciamus concertantibus diis, ne dum securitati nostrae nimium
[24]
studemus, certioribus et maioribus implicemur periculis. Speciose sane id esset in
[25]
vulgus et pulchrum! Verum ni nosti prius, ex fabulis disce, quid urnae fictili Ша
[26]
ahenea societas profuerit. Quis neget multum accessisse splendoris caesari ex lega-
[27]
tionibus Persicis, at auxilii et utilitatis quantum est? Considera preterea attentius,
[28]
eur comites nostri uno excepto Ottingio e foedere exclusi, civitates ascitae; cur
[29]
ante aliquot annos Delgicae provinciae, tantis opibus florentes et summa contentione
[30]
aunitentes, nunquam tameu impetrare potuerint, ut arctioribus vinculis corpori imperii
[31]
iligarentur. lIaec dum perpenderis, non despicere me magnitudinem imperii (cujus
[32]
enim hoc esset dementiae), sed metuere animadvertes, et mutata sententia rectius
[33]
de me imposterum judicabis. Sed satis ista sunt, ne dum ne verbo rem tantam
[34]
tetigisse videri volo, paginam impleam. Vale, illustrissime Riccarde, et filios valere
[35]
scito. Illustrissimae conjugi tuae, filiae meae plurima observantia colendae, plurimam
[36]
salutem meo nomine imperti. Ross. III. No. May. Tui non minus observantissimus
[37]
quam amantissimus C. Z.
[38]
Konc. v knih. Blud. VI—3881 fol. 161v 6. 24.


Text viewFacsimile