Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
500 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
quia periculum sit, ne ordines ficto et excogitato crimine aliquo pro arbitrio in
ipsum saeviant; progreditur ultra additque, nunquam sibi existimatum, Moraviam
homines tam profligata conscientia, tam impia fraude nutrire; nec his contentus polli-
cetur se illi, quicquid explorasset, porro manifestaturum.
Haec etsi atrocia et quac maiores nostri nonnisi supplicio extremo vindi-
cassent, nihil tamen atrocius in illum statutum, fides tantum ab ipso accepta, ut
domi suae tantisper se contineret, dum aliud de ipso rex et ordines decrevissent.
Indultum etiam, ut commeare animi vel negotii causa liceret, quo collibuisset, dum
tantum foris non pernoctaret. Inde legati ad regem missi, res omnis exposita, postu-
latum, ut pro more cum ordinibus causam cognosceret, interim de alio in officio
surrogando cogitaret, cum si ipso facto infami neque nostrum quisquam assidere
neque litigantium ullus causam suam credere possit.
Responsum relatum, Deus bone, quale nihil simile Praga dedit unquam: de
eo sedulo deliberandum, ni servitutem priore illa graviorem sustinere velimus. O in-
felicem. regem, cuius fortunam ad summa quaevis quim secundis velis cum deferentem
ministri partim. imprudentes partim parvi (sic) miserum in modum convellant. Sed
quid vereor, ne frustra obluctemur tempestati, frustra sustincamus labentem parietem :
permittendum id Deo, qui diriget cursum. Nos nostra agamus et patriam tueamur,
quantum viribus nostris possumus contendere, nc, si eam praedae impotentissimorum
hominum exposuerimus. ipsimet praeda fiumus. Consultandum quoque erit de responso
electori palatino dando; scio nos differre opinionibus. proinde sententiam meam non
aperio; quae omnium ordinum fuerit, illam ad te posthac perscribam. Interim te,
illustrissime baro, quam optime et quam diutissime valere iubeo et me benevolentiae
tuae commendo. Rossicii III. Non. Maii [1610].
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 161 č. 23.
1660.
Richardovi ze Starhemberga: omlouvá se, že zase nemůže k němu přijetí; doporučuje: mu
svého sluhu Vercia; hájí se proti domnění, jakoby nevážil si říše Německé, a dovozuje, že
jenom obává se spojenství s mocností tak velikou. — V Rosicích 5. května 1610.
(Dno Riccardo baroni de Starrhemberg.) Praeveniet haud dubie cpistolam
hanc praesentia sua Hermannus Vercius, qui te, quid moliamur, quid meditemur,
quid speremus, quid metuamus, edocebit; nec meis hoc tempore esset. opus, nisi me
juvaret desiderium tui frequenti inter nos literarum commutatione lenire. Discupio
enim videre te, et quae ad salutem omnium nostrum pertinent, tecüm conferre, idque
eo ardentius, quo clarius negari quod volo, atque adeo occasiones ommes, quas
solicite, ut citra dispendium reipublicae et temporis muneri meo obeundo necessarii
jacturam gravem convenire te mihi liceat, exquiro, praeripi et praecidi mihi animad-