EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

496 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotinu

1656.

Hraběti Jiřímu Thurzovi: aby přiměl zetě svého Ondřeje Jakušice, aby stížnost svou odložil

do doby, by král ustanovil komisi k vyšetření škod na hranicích; p. Kavkovi že dopsal,

aby dalších škod se vystříhal; byl volán králem do Vídně, ale poslal na místě svém hraběte z Hodic. V Rosicích 25. dubna 1610.

Tllustrissime, spectabilis et magnifice domine, domine et amice fratris instar constanti observantia et benevolentia mihi semper colende, officiis meis non ex more tantum, sed ex intimo animi sensu IDV** oblatis, ut omnia illi prospere et feliciter succedant, precor. Ad querelas magnifici domini Andreae Jacussicz et praefecti Ledni- censis respondit tamen dominus Joannes Kavka magis sane animose quam vellem, ita tamen, ut compensationem polliceatur, si quid a familia ipso inscio peccatum sit, cum primum accusatores iniuriam, qua se affectos arbitrantur, ad eum detulerint. Etsi autem id ab aequitate minime sit alienum, quod tamen non me lateat, quam male illi conveniat cum vicinis, notum etiam mihi sit ingenium hominis, iustam ti- mendi causam habeo, ne, si ipsius iudicio standum sit, pars adversa minus sibi satis- factum putet atque adeo in ultionem magis exardescat, unde deinceps quae peri- cula, qui labores consequi possint, non est obscurum. Quapropter magnopere IDV*" tum a memet ipso tum a reliquis provincialibus rogatam volo, ut pro autoritate sua. hoc efficiat persuadeatque tum magnifieo genero suo tum domino Lorantfi, ut. tantisper negotium transmittant, dum serenissimus rex utriusque provinciae delegatis ad compo- nendas controversias confiniorum diem constituat; cuius rei gratia nuper ad illum litteras dedit senatus noster, rationibus additis, quae maiestatem ipsius ad accele- randum hune conventum impellere possent; quod ubi impetratum fuerit, non dif- ficulter, quidquid contentionum et dissensionum utrisque fuerit in circumscribendis et terminandis finibus, sedabitur, cui rei ego etiam, si Deus vitam concesserit, operam meam lubens impendam. Interim severe domino Kavka iniunctum est, ut in posterum ab omni iniuria abstineat diligenterque caveat, ne novis litibus et dissidiis ullam ex parte sua praebeat occasionem, quod similiter ab IDV* parti alteri de- mandatum iri plane confido.

Nos militem nostrum in promptu adhue habemus, caesarianus apud l'assavium haeret et augetur, ut aiunt, quotidie, nihil tamen movet hactenus. Expectatur forsan exitus congressionis imperii principum, quos quem. in finem Pragam convocaverit caesar, nondum constat; multis illa spem affert, multis metum; ego nec hoc movear nec illa, ad Deum tantum animum converto ct oculos. Sunt qui suspicione ducuntur non tam provinciis recuperandis animum adici quam religioni extirpandae; ego quid sentiam, non facile dixerim, non nego tamen suspectas mihi esse adversariorum artes, sed dominus confundet consilia fraudulenta et dissipabit hostiles conatus. Me rex Viennam ire iubet, ego tamen profectionem hanc deprecor, comitem Hodiczium mco loco


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile