[1] |
496 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotinu
|
---|
[2] |
|
---|
[3] |
Hraběti Jiřímu Thurzovi: aby přiměl zetě svého Ondřeje Jakušice, aby stížnost svou odložil
|
---|
[4] |
do té doby, až by král ustanovil komisi k vyšetření škod na hranicích; p. Kavkovi že dopsal,
|
---|
[5] |
aby dalších škod se vystříhal; byl volán králem do Vídně, ale poslal na místě svém hraběte
|
---|
[6] |
z Hodic. — V Rosicích 25. dubna 1610.
|
---|
[7] |
Tllustrissime, spectabilis et magnifice domine, domine et amice fratris instar
|
---|
[8] |
constanti observantia et benevolentia mihi semper colende, officiis meis non ex more
|
---|
[9] |
tantum, sed ex intimo animi sensu IDV** oblatis, ut omnia illi prospere et feliciter
|
---|
[10] |
succedant, precor. Ad querelas magnifici domini Andreae Jacussicz et praefecti Ledni-
|
---|
[11] |
censis respondit tamen dominus Joannes Kavka magis sane animose quam vellem,
|
---|
[12] |
ita tamen, ut compensationem polliceatur, si quid a familia ipso inscio peccatum
|
---|
[13] |
sit, cum primum accusatores iniuriam, qua se affectos arbitrantur, ad eum detulerint.
|
---|
[14] |
Etsi autem id ab aequitate minime sit alienum, quod tamen non me lateat, quam
|
---|
[15] |
male illi conveniat cum vicinis, notum etiam mihi sit ingenium hominis, iustam ti-
|
---|
[16] |
mendi causam habeo, ne, si ipsius iudicio standum sit, pars adversa minus sibi satis-
|
---|
[17] |
factum putet atque adeo in ultionem magis exardescat, unde deinceps quae peri-
|
---|
[18] |
cula, qui labores consequi possint, non est obscurum. Quapropter magnopere IDV*"
|
---|
[19] |
tum a memet ipso tum a reliquis provincialibus rogatam volo, ut pro autoritate sua.
|
---|
[20] |
hoc efficiat persuadeatque tum magnifieo genero suo tum domino Lorantfi, ut. tantisper
|
---|
[21] |
negotium transmittant, dum serenissimus rex utriusque provinciae delegatis ad compo-
|
---|
[22] |
nendas controversias confiniorum diem constituat; cuius rei gratia nuper ad illum
|
---|
[23] |
litteras dedit senatus noster, rationibus additis, quae maiestatem ipsius ad accele-
|
---|
[24] |
randum hune conventum impellere possent; quod ubi impetratum fuerit, non dif-
|
---|
[25] |
ficulter, quidquid contentionum et dissensionum utrisque fuerit in circumscribendis
|
---|
[26] |
et terminandis finibus, sedabitur, cui rei ego etiam, si Deus vitam concesserit,
|
---|
[27] |
operam meam lubens impendam. Interim severe domino Kavka iniunctum est, ut in
|
---|
[28] |
posterum ab omni iniuria abstineat diligenterque caveat, ne novis litibus et dissidiis
|
---|
[29] |
ullam ex parte sua praebeat occasionem, quod similiter ab IDV* parti alteri de-
|
---|
[30] |
mandatum iri plane confido.
|
---|
[31] |
Nos militem nostrum in promptu adhue habemus, caesarianus apud l'assavium
|
---|
[32] |
haeret et augetur, ut aiunt, quotidie, nihil tamen movet hactenus. Expectatur forsan
|
---|
[33] |
exitus congressionis imperii principum, quos quem. in finem Pragam convocaverit caesar,
|
---|
[34] |
nondum constat; multis illa spem affert, multis metum; ego nec hoc movear nec illa,
|
---|
[35] |
ad Deum tantum animum converto ct oculos. Sunt qui suspicione ducuntur non tam
|
---|
[36] |
provinciis recuperandis animum adici quam religioni extirpandae; ego quid sentiam,
|
---|
[37] |
non facile dixerim, non nego tamen suspectas mihi esse adversariorum artes, sed
|
---|
[38] |
dominus confundet consilia fraudulenta et dissipabit hostiles conatus. Me rex Viennam
|
---|
[39] |
ire iubet, ego tamen profectionem hanc deprecor, comitem Hodiczium mco loco
|
---|