Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1610, 3.-—11. unora. 481
1643.
Budovcovi: Žerotín seznal z jeho dopisu, že Budovec takřka válku vyhlašuje těm, kteří s Čechy
dobře smýšlejí; jest třeba promluviti o hrozícím nebezpečí, jež neplyne z nesvornosti pano-
vníků, nýbrž z těsného spojenství jejich rádců, jejichž všechny snahy směřují jen k záhubě
strany protivné; avšak v panství Matyášově přece méně se hřeší, než v panství Rudolfově;
Moravané skrze své posly žádají na králi, aby povolil požadavkům stavů Rakouských, a ne-
dosihnou-li toho, budou hledati jiné cesty. (Ch.) — Na Rosicích 11. února 1610.
(Vencislao Budovicio.) Dum alienis distrahor, nostris intentius immoror ne-
gotiis, illustris baro! Sensim mihi labitur, imo elabitur quodam modo tempus ad te
Scribendi; quamvis si nihil dissimulans dixero, quod sentio, non negavero, tuis ultimis,
quibus ad binas meas rescripsisti, languidiorem me redditum, in proposito, quod
susceperam, tecun, quam saepissime fieri posset, de republica conferendi. Nam si
quidem ita se res habent, ut bellum propemodum denuncies iis, qui de salute vestra
anxii, vos de periculis, quae vobis imminent, commonefaciunt, insidias, si quae ad-
versus vos parantur, detegunt, fraudes adversariorum explicant, et si quid ex parte
vestra peccatum videtur, de eo ad vos amice referunt: nescio, quid me excitare de-
beat, ut in sententia perstem. Sed quid agam? Si tacuero, et tu exemplo meo tacebis.
Milentium autem nostrum qua ratione commoda publica promovere possit, non video;
qua ratione possit remorari, clarius quam cupiam animadverto. Dicendum ergo po-
tius, quid urget perire nos, sed in eum finem dicendum, ut ne pereamus; alio-
quin enim actum est et perimus revera paulatim utrique, non discordia principum
nostrorum, ut tu quidem existimas, quae non magnum adfert momentum ad indu-
cendum rebus vel meliorem vel deteriorem statum, sed nimia eorum conjunctione,
quibus illi se imprudentes permiserunt; qui alios fines cum sibi propositos habeant,
quam «quos fides principibus data exigit, nec rebus nostris integris eos assequi va-
leant, omnes cogitationes suas in exitium nostrum direxerunt. Manifesto id apparet
utrobique, magis tamen apud vos in promptu est, quos toties delusos, tot modis,
tot gyris circumactos eo redegerunt, ut patientia vestra nemini non admirationi sit.
Minc illae procrastinationes tam frequentes et vobis ipsis suspectae pridem, hinc
dissidia non publica tantum ordinum inter se concurrentium, sed et privatorum
depugnantium pro nescio qua gloriolae aura; hinc sumptus innumeri, hinc tot diffi-
eultates objectae, tot pollicitationes numquam adimpletae, et quod in his malis longe
pessimum est, hinc fastidium istud et satietas quaedam laborum et curarum atque
ex eà emanans languor, qui fervorem illum priorem magna iam ex parte vel extinxit,
vel imminuit saltem. Nobiscum etsi cautius nostrates agunt, in eo tamen mentem
rationemque omnem defixam habent, ut nos non minus quandoque evertant. Atque
inde est, quod cum nobis et Hungaris in plerisque morem gerunt, Austriacis se in-
festiores praebent; non quod illos majore quam nos odio prosequantur, sed quia
Archiv Cesky XXVII. 61