EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

472 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

dendum est; cardinalis autem dolorem animi ex fuga ista tantum prae se fert, ut mirum fuerit, ni in silicem prae moerore transformetur. Sane egregie nos delusit, quisquis eum carceri exemit, sed nescio quam impune.

Litteras, quas ad ordines vestros adiunxi, ut oblata aliqua occasione Vien- nam transmittas, rogo; nihil aliud continent quam nuncium de fuga istius nebulonis. Quia tamen per oblivionem factum, quominus iis insereretur me, ut desiderio ipsorum satisfacerem, litteris propria manu ad regem exaratis ordinem civium illi commen- dasse, utque coniunctim cum aliorum ordinum legatis accessum ad praesentiam suam illis concederet, petiisse: oro te, ut meo nomine id apud ipsos expedias. Cupio enim ilis, quantum fieri potest, per omnia morem gerere, qui animus omnibus Moravis, si licet nos quidam denuo, quod praeter opinionem vos deseruerimus, calumnientur.

Quod reliquum est, ut quam primum rescribas rogo. Vale, vir illustrissime. Przerowiae, VII. Kal. Januar. 1609. Tui merito amantissimus et singulari obser- vantia te colens C. Z.

opis v knih. Bludov. VI 3881 fol. 154 v č. 67.

1634. Hraběti Jiřímu Thurzovi: stěžuje si na přítomný stav věcí veřejných; radí k společnému je- dnání zemí spolčených; slibuje, že lékaře co nejdříve pošle. V Přerově 27. prosince 1609.

(Domino Georgio Turzo comiti.) Illustrissime, spectabilis ac magnifice do- domine, domine et frater nunquam intermittendo amore et observantia perpetua mihi colende, felicem huius anni exitum, felicius instantis principium IDV** voveo officiaque mea et studia non minus in posterum quam hactenus spondeo.

Biduo hoe binae mihi ab IDV* redditae; idem unius et alterius argumentum, querelae. O infausta tempora, quam diu nos aliud nihil quam gemere et lamentari permittent! Sperabamus ponendum malis terminum; at vereor, ni Deus benigniore nos oculo respiciat, ne alia ac forsan non minus acerba et noxia nos excipiant, non equidem culpa nostra nec regis, de quo IDV* non ita pridem sententiam summa laude et commendatione dignam litteris suis ad me expressit. Illum nempe, ut op- timus est, ita ex se de aliis omnibus etiam pessimis iudicium facere, non illius in- quam vitio, sed eorum, qui bonitatem ipsius et autoritatem alio trahunt quam oppor- teat, qui ad clavum cum sedent, pars vix ad |re]mum apti sunt, qui habenas arripu- erunt, cum equos tractare vix unquam didicerint. Non frustra hoc nec temere nec a me ipso profero. Una haec omnium vox est et ilis adseribendum omnes exclamant, quidquid quietem et regis et populorum turbavit hactenus, eo quod imperitia sua et gubernandi inscitia omnia ea intricarint, quae nos tanto labore, tantis impensis et per tot discrimina vix nuper explicuerimus. Hic ergo malum cum resideat, huc omnia remedia sunt convertenda, nam hic si.rem communem stabiliverimus, nihil


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile