EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
472 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
dendum est; cardinalis autem dolorem animi ex fuga ista tantum prae se fert, ut
[3]
mirum fuerit, ni in silicem prae moerore transformetur. Sane egregie nos delusit,
[4]
quisquis eum carceri exemit, sed nescio quam impune.

[5]
Litteras, quas ad ordines vestros adiunxi, ut oblata aliqua occasione Vien-
[6]
nam transmittas, rogo; nihil aliud continent quam nuncium de fuga istius nebulonis.
[7]
Quia tamen per oblivionem factum, quominus iis insereretur me, ut desiderio ipsorum
[8]
satisfacerem, litteris propria manu ad regem exaratis ordinem civium illi commen-
[9]
dasse, utque coniunctim cum aliorum ordinum legatis accessum ad praesentiam suam
[10]
illis concederet, petiisse: oro te, ut meo nomine id apud ipsos expedias. Cupio enim
[11]
ilis, quantum fieri potest, per omnia morem gerere, qui animus omnibus Moravis,
[12]
si licet nos quidam denuo, quod praeter opinionem vos deseruerimus, calumnientur.

[13]
Quod reliquum est, ut quam primum rescribas rogo. Vale, vir illustrissime.
[14]
Przerowiae, VII. Kal. Januar. 1609. Tui merito amantissimus et singulari obser-
[15]
vantia te colens C. Z.

[16]
opis v knih. Bludov. VI 3881 fol. 154 v č. 67.

[17]
1634.
[18]
Hraběti Jiřímu Thurzovi: stěžuje si na přítomný stav věcí veřejných; radí k společnému je-
[19]
dnání zemí spolčených; slibuje, že lékaře co nejdříve pošle. V Přerově 27. prosince 1609.

[20]
(Domino Georgio Turzo comiti.) Illustrissime, spectabilis ac magnifice do-
[21]
domine, domine et frater nunquam intermittendo amore et observantia perpetua mihi
[22]
colende, felicem huius anni exitum, felicius instantis principium IDV** voveo officiaque
[23]
mea et studia non minus in posterum quam hactenus spondeo.

[24]
Biduo hoe binae mihi ab IDV* redditae; idem unius et alterius argumentum,
[25]
querelae. O infausta tempora, quam diu nos aliud nihil quam gemere et lamentari
[26]
permittent! Sperabamus ponendum malis terminum; at vereor, ni Deus benigniore
[27]
nos oculo respiciat, ne alia ac forsan non minus acerba et noxia nos excipiant,
[28]
non equidem culpa nostra nec regis, de quo IDV* non ita pridem sententiam summa
[29]
laude et commendatione dignam litteris suis ad me expressit. Illum nempe, ut op-
[30]
timus est, ita ex se de aliis omnibus etiam pessimis iudicium facere, non illius in-
[31]
quam vitio, sed eorum, qui bonitatem ipsius et autoritatem alio trahunt quam oppor-
[32]
teat, qui ad clavum cum sedent, pars vix ad |re]mum apti sunt, qui habenas arripu-
[33]
erunt, cum equos tractare vix unquam didicerint. Non frustra hoc nec temere nec a
[34]
me ipso profero. Una haec omnium vox est et ilis adseribendum omnes exclamant,
[35]
quidquid quietem et regis et populorum turbavit hactenus, eo quod imperitia sua
[36]
et gubernandi inscitia omnia ea intricarint, quae nos tanto labore, tantis impensis
[37]
et per tot discrimina vix nuper explicuerimus. Hic ergo malum cum resideat, huc
[38]
omnia remedia sunt convertenda, nam hic si.rem communem stabiliverimus, nihil


Text viewFacsimile