EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1609, 30. října 8. listopadu. 457

difficultates, quas tamen superari posse aliquo modo non desperarem, si sententias in commune conferre alicubi liceret; si scirem te Viennae substiturum, cogitarem de cougressu inter nos alicubi, ad quem etiam Hodicius noster invitandus esset, indicendo.

"tyrios copias conscribere retulit nuper Rudolphus Tiffenbachius, cum me alia de causa invisisset; fecit etiam mentionem legationis tum ad vos tum ad nos ab illis decernendae. Habet hoc a Stadelio, qui accitum in Styriam, ut operam suam ordinibus provinciae addiceret, rogavit, sed non impetravit. Scit enim non defuturas ili hic conditiones, si quid movendum fuerit.

Ego utcunque Dei beneficio valeo, tc quoque valere, illustrissime domine, quam optime et diutissime iubeo, coniunctionem autem animorum nostrorum mea culpa minime laxandam esse spondeo. Brunae 3. Kal. Novembr. 1609. Qui nunquani a te amando et colendo desistet Car. Zer.

P. S. Ordines Austriae petierunt à me exemplum descriptum responsi regii, sed quia nondum ad senatum nostratem de eo relatum est, non potui ilis morem gerere. Da operan, quaeso, ut excusationem meam benigne accipiant; summam ut paucis complecetar, haec est: staturum promissis regem. minime autem permissurum, ut quid novi ipso invito attentetur. Altheimius quid rerum Vieunae agat, aveo cognoscere. Opis v knih. Bludov. VI—3883 č. 51.

1617. Cesarovi Calandrinimu: žádá ho, aby dodal balíček listů určených do Basileje i zakazuje se vzájemnými úsluhami. V Brně, 7. listopadu 1609. (Konc. vlašský v knih. Blud. I—3885.)

1618.

Lavinovi oznamuje, Ze Olomoučtí a Brněnští, dříve neposlušní, již lépe k Žerotínovi se cho- vají; bude mu jednati s p. Maximilianem Lvem (z Rožmitála), který jej urazil; zmiňuje se o své návštěvě u markrabí Braniborského v Krnově. V Brně 8. listopadu 1609.

(Mattiac Lauino medico). Tabellario, quem ad principem Anhaltinum ablego, ut in transitu meas tibi redderet, mandavi: coeterum in commissis habet, iter istud ad omnes alios, te uno excepto. dissimulare, *) ut eo tutius conficere illud et literas, quae sane non levis momenti sunt, ad principem deferre posset. Ad te vero quod attinet, sane graviter ex lectione tuarum, quas proxime ad me dedisti, accepi; non eam retribui officiosae diligentiae tuae gratiam, quam meretur, suspectam reddi fidem tuam ab iis ipsis, quorum officii erat, fulcire eam ct a serupulis dubitationibusque, si quibus boni senis animus occuparetur, liberare. Sed ea est sors piorum, ut raro fideli trutina merita eorum ponderentur, rarius grata compensentur memoria. Jacob nobis exemplo istius ingratitudinis est et Joseph ae David, ne alios memorem, ethnicos praesertim, quorum crebram mentionem faciunt historiae. Hujus modi in

Archiv Cesky XNVII. 58


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile