Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
452 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
jakož i odpověď, kterou vyslanec králův dostal v Cařihradě. — V Brně, 28. října 1609. (Konc.
franc. v knih. Blud. 3881, f. 150 č. 47.)
1613.
Polanovi píše o radostném obratu ve svém životě; milostí boží byl sproštěn všech útrap a pro-
tivenství, jimiž od let byl pronásledován, a protivníci jeho stíženi zaslouženými tresty božími.
— V Brně 30. října 1609.
(Amando Polano. Tediens in patriam Guetlinus epistolam a te, quam, ut
videre est, diu apud se et inde a mense Junio, quo scripta cst, tenuerat, mihi tra-
didit; ex cujus lectione facile colligo, meas eodem quidem mense, sed aliquot septi-
manas ante exaratas nondum tibi fuisse redditas. In spe tamen sum, praestitisse id
postea Caesarem Calandrinum, cui commendatae fuerant. Ita sane est, in neminem
melius convenire posse, quae sibi ct omuibus piis solatio cecinit propheta regius,
quam in me, qui diu vexatus variis variarum persecutionum formis et jactatus non
unius generis injuriis, et in contumeliam meam data opera, excogitatis afflictionibus,
bonitate divina non solum iis omnibus exemptus sum, sed postquam multos in annos
spectaculo fuissem angelis ct hominibus factus, tandem sum spectator ipse calami-
tatis et ignominiae, cui Deus hostes meos justo supplicio involvit. Non invitus hanc
illius benignitatem erga me praedico, nec reticeo, ubi id sine suspicione ostentationis
et exprobrationis odiosae fieri potest, opera potentis manus divinae. Ac utinam, taceo
gratiam referre, cum id supra humanas vires, sed gratus esse, grata nempe mente
agnoscere et rependere voluntate tam ingens beneficium possim: verum exhorreseo,
quoties me, quam impar acceptae gratiae sim, examino; ac nisi mihi constaret, non
ignorare Deum, quid fictilia vasa possimus, memoremque esse, quod pulvis sumus,
quod foenum, quod caro, non frustra eas poenas extimescerem, quae ingratos sequi
solent. Juvabis mc itaque ipse suspiriis tuis et votis, et quum nihil mihi reliquum
Sit, quam velle, atque id ipsum multis modis imperfectum et contaminatum, caetera
omnia ct ea ipsà, quae huic desunt, suppleat ille, per quem et propter quem Deo
gratum est, quidquid nostrum est. Nolo autem defatigare te enarratione eorum.
quae hoc biennio et praesertim inter initia liberationis meae gesta sunt, cum per-
suadeam mihi, nihil te omnium latere; satis sit dixisse, vidisse me adversarios meos
quodammodo mihi supplices factos et videre nunc plerosque vel caesos flagellis
divinis vel occisos. Periit, quod scripsi nuper, et foede periit summus curiae regni
praefectus Lobcovicius, princeps eorum, qui me perdendum susceperunt. Eum non
ita pridem secutus est alter, non minus illo perniciosus, quamvis non tantae autori-
tatis, Felicianus Moschius, cujus repentinus interitus et terrori multis est et admi-
rationi. Ladislaus Berka decreto in proximis comitiis renovato plane omni spe ab
ordinibus exutus est, ut unquam provinciae restitui possit. Cancellarius. Dohemiae