Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
450 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
Ego, ubi filiam marito tradidero, in unum vel alterum diem ad marchionem Brande-
burgensem invisendum Jegendorfium me conferam, inde domum, si Deus voluerit, recta
via rediturus. Vale, illustrissime domine. Olomuezio, VII. Id. Octobr. Tui vere amicus
et observans.
Konc. v knih. Blud. 3881 fol. 149 &. 44.
1609.
Starhembergovi: Ze král obávaje se nových bouří, zajisté nic proti stavům nepodnikne: hájí
se z výčitky, že Moravané jsou příliš umírněni naproti králi; míní, že na spolek s Čechy nelze
spoléhati; třeba tedy spokojiti se nadějí v pomoc Boží a smlouvou Ivančickou. — V Brun-
tále 14. října 1609.
(D"* Riccardo Baroni Starrembergio.) Si brevior futurus sum, ill"* D"*%, quani
prolixitas et pondus epistolae tuae heri mihi redditae postulat, tribue id loco huie
et tempori et condona simul affectui paterno. Sum enim apud generum, turba consan-
guineorum circumfusus, hastiludiis spectandis ct musicis concentibus | audiendis
distractus, ut vix ad legendum, si quid adfertur, nedum ad rescribendum sufficiam.
Accepi autem tuas Vittingaviam missas pridie quam iter huc versus ingrederer;
nec dubito, quas ad Anhaltinum scripsisti, tute illi simul redditas, si quidem circa
eos dies fuit cum Ursino nostro. Nec te commoveat tardior tabellarii tui reditus;
ea enim est Hockii diligentia, ut responsa non in septimanas, sed propemodum in
menses protrahat, prout non semel ipsemet expertus sum. De rege non tam sinistre
judico, melius enim de ipso meriti sumus, quam ut cam nobis gratiam referat:
Dampierium etsi non dimittat, non propterea extirpabit verum Dei cultum. nec nos
metu illius diffugiemus; et Puchamius si copias contrahere incipiet, dabit occasionem
novis tumultibus, quos regem ex animo aversari certo mihi persuadeo. Pontificiorum
Austriacorum ineptias rideo magis quam timeo; misimus tum ea tum aliis quibusdam
de causis Hodicium nostrum ad regem; aperuimus etiam, quid nobis mentis esset,
cardinali et Lobcovicio, qui seu simulent, seu serio agant, improbare se versutias
istas plus quam pueriles affirmant et suasuros regi pollicentur, ut stet promissis.
Etsi autem ego illis nullam habeo fidem, quia tamen non ignorant, in quod se peri-
culum conjicerent rebus denuo turbatis, non puto illos oleum camino suffundere
constituisse. Miror autem vehementer, exprobrare te nobis moderationem, quam in
recohciliandis ordinibus vestris regi et ex adverso rege ordinibus, hyeme praeterita
comitiis nostris adhibuimus: quasi vero de consiliis ex eventu sit judicandum,
quorum nunquam virum constantem poenitere debet, etsi exitus subsequatur infeli-
cissimus. Sed quid profuisset in eam ivisse sententiam, quae ad arma tendebat?
certane vobis erat victoria? Et licet certa, certumne etiam servandas fuisse leges.
quas imposuissetis victis? Et si vinci vos contigisset, quid vobis tum miserius, imo