Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
446 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
tuite, quos si deserueritis, vereor, ne postmodum sera poenitentia vobis oculos aperiat.
Reliqua legationis capita levioris sunt momenti, quae cum nihil in se habeant diffi-
cultatis, non denegaturos ordines certo mihi persuadeo. Plura scribam, ubi plus otii
nactus fuero, nune paucula haec non aliam ob causam, quam ut intelligeres, quo
consilio utrumque ex istis ad vos ablegavimus. Vale, Daro illustris, et me ama.
Ross. No. Sept. 1609. Tui amantissimus et studiosissimus Carolus Zerotinus.
Opis v knih. Blud. 3881 fol. 148 « €. 41.
1602.
Starhembergovi: lituje, Ze nezastihl ho v Náměšti; Černembl naléhá na zřízení jednoty s Čechy,
tito však příliš po ní netouží; Žerotín nabídl spolek hraběti Thurnovi, ale nedostal od něho
odpovědi; také navrhl Žerotín: Rožmberkovi, že Moravané budou prostředníky k zjednání
spolku Čechů s Rakušany a Uhry; zítra odebéře se Žerotín: do Brna k zemskému soudu. —
Na Rosicích 12. září 1609.
(D Riccardo baroni a Starrenberg.) Cum ad il" Ursinum nostrum Iosen-
bergium aliquid officii causa de republica scribendum cesset, nec dubitarem, te, qui
hodie domum discessisti Nàmestio, Vitingaviae adhuc deprehendi posse, non es mihi
visus praetereundus, etsi, quod scribam, ferme nihil habeo, nisi invidere me fratri,
quod me absente tam diu praesentia tua frui illi licuisset. Utinam conventus noster
Drunensis in aliud. tempus potuisset rejici et triduum illud tuae potius suavissimae
consuetudini tribui, quam molestissimis istis reliquiis perditissimi regiminis Pragensis
aulae. Sed largietur Deus, si utrique prorogabit vitam, ut brevi conveniamus; interim
spes illa leniet dolorem ex discessu tuo conceptum. A "lsehernemelio nostro, qui
Riccardum Solomonium, si nosti, plurimum salvere jubet, circa meridiem literas
accepi: urget unionem cum Dohemis, sed animadverto illos non admodum illam
expetere, omnes enim epistolae, quas inde accipio, valde [rigide eam attingunt.
Invitis autem aliquid obtrudere. nescio, quo fructu fieret. Ego Turriano comiti, quem
militi suo praefecerunt, proximis literis non unam illius ineundae rationem proposui ;
ad eas nihil adhuc responsi accepi. Nunc illustriss? Rosenbergio alium praeterea
viam ostendo, meo quidem judicio non incommodam, sed nescio, quantopere illi
placituram: tibi autem vix probatum iri puto, ut qui per eam, nobis foedere inclusis,
vos excludendos existimabis. Sed aliter se res habet; nam cum vix hoc a Dohemis
impetrari posse arbitrer, ut per legatos proprios vestros homines vel Ungaros de
foedere cum ipsis contrahendo interpellent, hic modus visus est mihi aptissimus, ut
nostra, tanquam internunciorum, opera hoc loco uterentur. Poteris hac de re cum
Rosenbergio conferre et communicatis consiliis sententiam tuam mihi vel hac occa-
sione, vel alias, cum fuerit opportunum, aperire. Viennae evangelici articulis trans-
actionis cum rege sancitae prius satisfieri volunt, quam ad propositionem respon-