EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

446 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

tuite, quos si deserueritis, vereor, ne postmodum sera poenitentia vobis oculos aperiat.

Reliqua legationis capita levioris sunt momenti, quae cum nihil in se habeant diffi-

cultatis, non denegaturos ordines certo mihi persuadeo. Plura scribam, ubi plus otii

nactus fuero, nune paucula haec non aliam ob causam, quam ut intelligeres, quo

consilio utrumque ex istis ad vos ablegavimus. Vale, Daro illustris, et me ama.

Ross. No. Sept. 1609. Tui amantissimus et studiosissimus Carolus Zerotinus. Opis v knih. Blud. 3881 fol. 148 « . 41.

1602.

Starhembergovi: lituje, Ze nezastihl ho v Náměšti; Černembl naléhá na zřízení jednoty s Čechy,

tito však příliš po netouží; Žerotín nabídl spolek hraběti Thurnovi, ale nedostal od něho

odpovědi; také navrhl Žerotín: Rožmberkovi, že Moravané budou prostředníky k zjednání

spolku Čechů s Rakušany a Uhry; zítra odebéře se Žerotín: do Brna k zemskému soudu. Na Rosicích 12. září 1609.

(D Riccardo baroni a Starrenberg.) Cum ad il" Ursinum nostrum Iosen- bergium aliquid officii causa de republica scribendum cesset, nec dubitarem, te, qui hodie domum discessisti Nàmestio, Vitingaviae adhuc deprehendi posse, non es mihi visus praetereundus, etsi, quod scribam, ferme nihil habeo, nisi invidere me fratri, quod me absente tam diu praesentia tua frui illi licuisset. Utinam conventus noster Drunensis in aliud. tempus potuisset rejici et triduum illud tuae potius suavissimae consuetudini tribui, quam molestissimis istis reliquiis perditissimi regiminis Pragensis aulae. Sed largietur Deus, si utrique prorogabit vitam, ut brevi conveniamus; interim spes illa leniet dolorem ex discessu tuo conceptum. A "lsehernemelio nostro, qui Riccardum Solomonium, si nosti, plurimum salvere jubet, circa meridiem literas accepi: urget unionem cum Dohemis, sed animadverto illos non admodum illam expetere, omnes enim epistolae, quas inde accipio, valde [rigide eam attingunt. Invitis autem aliquid obtrudere. nescio, quo fructu fieret. Ego Turriano comiti, quem militi suo praefecerunt, proximis literis non unam illius ineundae rationem proposui ; ad eas nihil adhuc responsi accepi. Nunc illustriss? Rosenbergio alium praeterea viam ostendo, meo quidem judicio non incommodam, sed nescio, quantopere illi placituram: tibi autem vix probatum iri puto, ut qui per eam, nobis foedere inclusis, vos excludendos existimabis. Sed aliter se res habet; nam cum vix hoc a Dohemis impetrari posse arbitrer, ut per legatos proprios vestros homines vel Ungaros de foedere cum ipsis contrahendo interpellent, hic modus visus est mihi aptissimus, ut nostra, tanquam internunciorum, opera hoc loco uterentur. Poteris hac de re cum Rosenbergio conferre et communicatis consiliis sententiam tuam mihi vel hac occa- sione, vel alias, cum fuerit opportunum, aperire. Viennae evangelici articulis trans- actionis cum rege sancitae prius satisfieri volunt, quam ad propositionem respon-



Text viewManuscript line view