Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
422 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
nihil impedierit, guod minime velim aut sperem, filiam tibi Deo auspice et pronubo nu-
ptum tradam, gui primus hominem improbavit esse solum, cui religua fortunaturo per-
mitto. Cupio tamen, ut de caeteris, quae ejusmodi solemnitates plerumque comitantur,
prius inter nos commode conveniat; quod fieri poterit, si ad comitia, quae regem
hrevi indicturum spero, accesseris; sin minus, per literas inter nos transigendum
erit. Quae ad rempublicam attinent, quia te aliis nunc cogitationibus occupatum scio,
non confero, facturus alias, cum mens tibi successerit expedita magis a juvenilibus
desideriis, quibus tamen video te praeter morem aliorum adolescentum parum im-
plicatum esse. Vale. Ross. pridie Pascham [1609].
P. S. Feriae Paschales, quas Evancziczii transmisi, et postquam inde redii,
continuae ab hospitibus interpellationes tabellarium tuum tam diu hic detinuerunt,
quod te minime aegre laturum vel ipsi imputaturum spero. Filiam meam, quod ad
binas tuas nihil respondeat, excuset virgineus pudor et educatio domestica strictior;
cum cam apud te habebis, compensabit, quid nune videtur negligere.
Opis v knih. Bludov. 3881 fol. 143v č. 17.
1563. Jeronymu Bonacinovi: o nutném odkladu svatby své dcery a úmyslu svém
objednati k ní věci z Italie, z kteréžto příčiny pfeje si promluviti o tom üstné s Bonacinou.
Upomíná o noviny a zprávy o Orchim. — Na Rosicích, 29. dubna 1609. (Opis vlašský v knih.
Blud. VI—3881, f. 143 v. č. 18.)
1564.
Lavinovi: omlouvá se, Ze nemůže přijíti na jeho svatbu, a posílá mu víno Strážnické; pověsti,
že by král Matyáš strojil něco proti svému bratru, jsou nesprávny; věří, že proti němu (Že-
rotínovi) najati byli vrahové ; o testamentě posledního Rožmberka. — Na Rosicích 30. dubna 1609.
(Matthiae Lavino (olim Timino) medico). Non neglecturus eram, postquam
certus factus sum de indubitata expectatione nuptiarum tuarum, defungi amici officio
et laeta acclamatione gratulantis animi affectum per literas exprimere, nisi me tum
Viennae tum in patria continui labores totum occupassent, ut iis solis hactenus
vivendum fuerit. Atque utinam, quae diuturniore mora offensio forsitan contracta
est, praesentia mea in solemnitate nuptiali cohonestanda averti posset. Sed nosti,
quo loco sunt res meae et quam urgentes oportet esse causas, quae me provincia
excedere patiantur; cui si recte praeesse cupio, si convenientem muneri meo ejus
tuendae habere curam, affixus domi desidere cogor: nedum ut liceat mihi vel ad
libitum amicorum, vel meum arbitrium, quoties occasio postularet, ea egredi. Qua-
propter facile me veniam absentiae impetraturum puto, cum probe mihi constet, te
cupiditates tuas ita moderare solere, ut rationi semper potissimus apud te sit locus.
Quod autem neminem loco meo mitto, id haud difficulter aestimare potes, non