Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
416 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
mento quidem, quo me, valentem, ut videbar, et cum quodam ex amicis sermones
de republica miscentem, corripuit febris catarralis ex inconstantia cordis et incom-
moda habitatione contracta, quae cum per quatriduum hoc non sine molestia et
taedio me detinuit, ita me aftlixerit [sic], ut nulli labori ferendo praefuerim: causam
praebuit responsi praeter voluntatem meam et sententiam protrahendi. Etsi autem ad
multa, quae scribis, multis rescribendum esset; quia tamen negociorum, «quibus hic
tractandis inhaereo, gravitas id minime permittit, praetereo ea, quae rem ipsam non
adeo contingere videntur, illa praesertim, quae de laudibus meis nimis copiose inter-
mixta, quas ut non agnosco, sic nec admitto, tibi autem eo facilius condono, quod
te per aetatem minus adhuc moderandis affectibus sufficere posse non ignoro. Ad
caput autem rei quod attinet: nondum mihi, quae inter nos Olomucii acta, exciderunt,
nec me poenituit hactenus consili. Sic enim ex re tua et filiae. meae arbitratus
sum, u£ ne quid temere, ne quid festinanter in re tanti momenti utrinque tentaretur;
cum enim plerumque, sicubi per inprudentiam peccatum est, poenitentia et solatio
et remedio mortalibus esse solet. conjugium tamen ubi semel cst contractum, nullus
est amplius mutandae sententiae vel erroris emendandi locus. Velim proinde, ut
maturitate, quae deceret, adhibita, prudenter tecum deliberares, àn discedere a con-
silio suscepto satius esset, aut in proposito persistere: nam quod ad filiam meam
attinet, ità eam ab ineunte aetate institui, ut non aliam sibi sciret voluntatem, quam
eorum, qui eum mea conveniunt. Iam cum videam, eandem tibi adhuc mentem esse,
quae tum fuit, nec quó ad me ulla sit causa, quae me desiderio tuo, cujus pios et
elegantes mores, cum ingenua verecundia conjunctos, magis amo, quam caetera, quibus
Deus liberaliter te alioquin instruxit, suspicio, attentari prohibeat; credim etiam
omnino Deo autore hanc inter nos necessitudinem consiliari: flliam: meam cum Deco
tibi despondeo, collocuturus ctiam, illo coeptis meis favente, ubi primum de tempore et
alis circumstantiis inter nos convenire, iis tamen, quas agnatis tuis tuo nomine
mecum agentibus aperui, conditionibus. Interim nolim a te fratrem meum et agnatos,
(iasparem, Bernardum et Victorinum, honoris causa praeteriri, quos conjunctioni
huic nostrae favere magis cupio, quam adversari. Vale, illustris Daro, et consilium
tuum diligenter Deo commenda, a quo omnis benedictio expetenda ct expectanda.
Vieunae IIL Id. Febr. [1609]. Tui et tuarum virtutum amantissimus.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 142 €. 9.
1533. Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: ačkoli by si přál ho viděti, přece neradí, aby
jinak přišel do Moravy než v průvodu ostatních vyslaných. — Bez místa, 11. února [1609].
(Kone. lat. v knih. Blud. VI.—3881, f. 142 v. ¢. 10.)
1554.
Step. Mlésházymu: o návratu hrabéte z Hodic z Rohů a příznivé odpovědi dané od shro-
máždéných stavů; očekává se příchod plnomocníků jejich; mnoho by přispěla přítomnost Illés-