EN | ES |

Text view

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

400 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

probe conscientiae suae consuluerint, quantam divini honoris habuerint rationem, videant illi, qui in innocentes ea effuderunt; innocentes re vera, nam etsi quid pec- 'atum a me fuisset, quamvis nullius hac quidem in parte delicti mihi sim conscius, quis propterea existimet illis culpam praestandam, poenam luendam fuisse, quibus cum negotiis rei publicae, cum consiliis aulae nihil negotii, nihil consilii?

Ignosce, quod liberius querelas meas apud te depono, cum id facium fiducia tuae mihi probe cognitae pietatis, quae non patietur, ut in malam partem accipias defensionem piorum coetuum leviter delibatam, cum et tuendae propriae innocentiae meae eam videas praetermissam.

"ed ad res vestras quod attinet, existimo iam facile vos ab ipso rege vel fratre Viennam fuisse revocatos; nec dubito per Hodicium, cum quo conveni, ut vos adiret, de omnibus, quae Posonii acta, peculiariter edoctos esse, qui etiam indicarit haud dubie, quomodo confoederationem nostram in Bohemia initam tum apud pala- tinum Hungariae tum apud consiliarios regios asseruerim, ac si non. alia, hac saltem via liberarim me crimine eo, quod mihi vestrates obiciunt, acsi timide nimis et frigide tractarem omnia.

Verum haec ad aliud tempus, ne, quas seposui defendendi mei partes, con- sulte reassumere videar. Interim tamen certum te esse volo, me nec in posterum ulam declarandae meae erga vos atque te praesertim tum observantiae tum bene- volentiae neglecturum occasionem, et promptissimo animo praestiturum, quicquid in rem vestram fore vestroque commodo et beneficio suscipi procurarique posse in- tellexero.

Illustrissimo Starrhenbergio et reliquis proceribus amicis nostris plurimum salutem ascribo. Vale illustrissime domine. Brunae, VIII Id. Decembris |1GO8]. "Tibi constanter et perpetuo addictus.

Kone. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 138 è. 65.

1534.

Timinovi; píše, že rád byl by přijel, aby setkal se s knizetem Anlaltskÿm, ale povinnosti

jeho úřadu nedovolily mu toho; stěžuje si, že ani Timinus ani Hock nedávají mu zpráv o tom,

co se u nich děje. Nepříznivců svých, o nichž Timinus se zmínil, Žerotín více lituje než se

obává: Žerotín proti nim ničím se neprovinil, leda snad, že zbavil se dlouholeté tyrannie;

kdyby (Čechové) se nebyli odloučili od Moravanů, mohlo vše uvedeno býti v lepší stav. I jinak

Žerotín hájí svou politiku proti Čechům. Některé osoby označuje umluvitými přezdívkami. V Brně 8. prosince 1608.

(Mathiae Timino.) Ego vero, mi Timine, non ad avertendam a me suspicionum molem, sed patriae negotiis et muneris, quod sustineo, molesto onere adactus, pro- fectionem non minus a me quam vobis desideratam excusavi; et sane nec simu- latam fuisse excusationem nec frivolam, ostendit iter, quod pauculos post dies iussu


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile