EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

364 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína

ratione mei muneris in patria me continere cogor, quod sane permolestum mihi accidit, cum considero me eatenus deportationis quodammodo poenam subiisse. Illustris- simis Starrenbergiis plurimas salutes ascribo, et te illustrissime Tschernemmeli quam optime et quam diutissime valere cupio. Brunae IIIT. Idus VIIbris 1608.

Konc. v knih. Blud. 3881 fol. 1315 . 33.

1495.

Stépánovi Illésházymu: o Sfastném výsledku jednání s arciknížetem Matyášem. V Brně 10. září 1608.

(Domino Stephano Illesshazi. Illustrissime, spectabilis et magnifice domine, domine et amice veteri benevolentia mihi coniunctissime et perpetuo observande. Salutem et sinceram in praestandis I^D!V** omnibus amicitiae officiis voluntatem. Exi- stimo in fatis mihi hoc esse, ut semper alios subsequar in renunciandis IDV** rebus nostris. Dimisi nuper absque litteris Lessenium, dimisi etiam Dergerum: nunc licet adsim ipsemet, quid tamen adferre possum, quod ili non jam retulerint? Primi fuimus in recipiendo principe nostro, non ambitione impulsi, ut multi falso suspi- cantur, sed quia periculo proximis prae aliis remedia securitatis maturanda crant: quamdiu absque principe fuimus, patuit semper hostibus nostris ostium ad res novas, nunc sub legitimi magistratus protectione constituti praecidinius omnem segetem insidiarum et molitionum, qui nobis male cupiunt. Haec autem propria est nostra laus, quod primi fuerimus in transigendis et componendis absque strepitu et dissidiis cum principe negotiis nostris; omnia obtinuimus, ut quidem ego opinor: nihil enim petiimus, quod non prius nostrum fuerit, nusquam quoque repulsam tulimus, ubi nihil recusatum a prioribus principibus ostendimus. ta et principis benevolentia nobis conservata et principi firmata nostra fides. Hoc in statu reliquit nos, in hoc etiam nos tuemur hactenus, futura Deo committentes, cui curae sunt res humanae.

Ill* autem D'V** magnopere gratulor, quod rebus tanta felicitate compositis ad suos reversa sit; non minus certe omnes illi debemus, quod nos ab istis partibus tutos reddiderit, quam iis, qui detectis fraudibus et insidiis aulae Pragensis incolu- mitati nostrae consuluerunt. Quis enim non videat in extremo nos futuros fuisse discrimine, si hinc a Caesarianis, illinc a Transylvanis petiti, a fronte et a tergo hostem sustinere coacti fuissemus. Excubavit certe et vigilavit pro nobis Deus, et inter alios opera IDV** usus est, ne miserae hae provinciae et regna per alienam improbitatem pessum irent. Mallem posse coram illi gratulari, et sane constitueram ad comitia Posoniensià me conferre, sed munus mihi a serenissimo principe cre- ditum domi me detinet. Dabitur forsan alias occasio cum ea conveniendi et tam de his quam de aliis conferendi.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile