EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
364 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína

[2]
ratione mei muneris in patria me continere cogor, quod sane permolestum mihi
[3]
accidit, cum considero me eatenus deportationis quodammodo poenam subiisse. Illustris-
[4]
simis Starrenbergiis plurimas salutes ascribo, et te illustrissime Tschernemmeli quam
[5]
optime et quam diutissime valere cupio. Brunae IIIT. Idus VIIbris 1608.

[6]
Konc. v knih. Blud. 3881 fol. 1315 . 33.

[7]
1495.

[8]
Stépánovi Illésházymu: o Sfastném výsledku jednání s arciknížetem Matyášem. V Brně
[9]
10. září 1608.

[10]
(Domino Stephano Illesshazi. Illustrissime, spectabilis et magnifice domine,
[11]
domine et amice veteri benevolentia mihi coniunctissime et perpetuo observande.
[12]
Salutem et sinceram in praestandis I^D!V** omnibus amicitiae officiis voluntatem. Exi-
[13]
stimo in fatis mihi hoc esse, ut semper alios subsequar in renunciandis IDV** rebus
[14]
nostris. Dimisi nuper absque litteris Lessenium, dimisi etiam Dergerum: nunc licet
[15]
adsim ipsemet, quid tamen adferre possum, quod ili non jam retulerint? Primi
[16]
fuimus in recipiendo principe nostro, non ambitione impulsi, ut multi falso suspi-
[17]
cantur, sed quia periculo proximis prae aliis remedia securitatis maturanda crant:
[18]
quamdiu absque principe fuimus, patuit semper hostibus nostris ostium ad res novas,
[19]
nunc sub legitimi magistratus protectione constituti praecidinius omnem segetem
[20]
insidiarum et molitionum, qui nobis male cupiunt. Haec autem propria est nostra
[21]
laus, quod primi fuerimus in transigendis et componendis absque strepitu et dissidiis
[22]
cum principe negotiis nostris; omnia obtinuimus, ut quidem ego opinor: nihil enim
[23]
petiimus, quod non prius nostrum fuerit, nusquam quoque repulsam tulimus, ubi
[24]
nihil recusatum a prioribus principibus ostendimus. ta et principis benevolentia
[25]
nobis conservata et principi firmata nostra fides. Hoc in statu reliquit nos, in hoc
[26]
etiam nos tuemur hactenus, futura Deo committentes, cui curae sunt res humanae.

[27]
Ill* autem D'V** magnopere gratulor, quod rebus tanta felicitate compositis
[28]
ad suos reversa sit; non minus certe omnes illi debemus, quod nos ab istis partibus
[29]
tutos reddiderit, quam iis, qui detectis fraudibus et insidiis aulae Pragensis incolu-
[30]
mitati nostrae consuluerunt. Quis enim non videat in extremo nos futuros fuisse
[31]
discrimine, si hinc a Caesarianis, illinc a Transylvanis petiti, a fronte et a tergo
[32]
hostem sustinere coacti fuissemus. Excubavit certe et vigilavit pro nobis Deus, et
[33]
inter alios opera IDV** usus est, ne miserae hae provinciae et regna per alienam
[34]
improbitatem pessum irent. Mallem posse coram illi gratulari, et sane constitueram
[35]
ad comitia Posoniensià me conferre, sed munus mihi a serenissimo principe cre-
[36]
ditum domi me detinet. Dabitur forsan alias occasio cum ea conveniendi et tam de
[37]
his quam de aliis conferendi.


Text viewFacsimile