Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 19. srpna— 10. září. 363
nostrorum hostium, qui cum demum animadvertunt, quantam in ruinam se ipsos
impulerint, ne ab ea opprimantur, manibus et pedibus conantur evincere. Nos, ni
fallor, cautius egimus generali promisso contenti, quo princeps se nobis obstrinxit,
neminem se religionis causa violaturum neque cuipiam alii, ut quem nostrum eo
nomine violct, facturum potestatem; permissurum etiam, ut quod maiores [illis tem-
poribus obtinuissent, id in posterum quoque ratum haberetur. Qua ratione etsi aliquot
urbes a publico religionis exercitio, quo semper antehac caruerant, exclusae sunt,
libera tamen civibus manet professio, liber etiam extra urbem cultus, imo liber intra
ipsam urbem, dummodo absque offendiculo adversae partis accuretur.
leliquis autem. omnibus ita prospectum est, ut nihil amplius possit desiderari ;
nam praeter liberam totà provincià fidei confessionem, quod ad rei publicae admini-
strationem attinet, ut ad eam absque ullo discrimine vel religionis vel personae,
sola meritorum et dignitatis habita ratione, omnes promiscue admitterentur, con-
ventum est; cautum etiam, ne iuramentum, quod hactenus fuit in usu et quo non
secus ac malleo ferreo ab omni honorum iure deturbabantur omnes nostri, cuipiam
posthac fraudi esset. Imperatum praeterea, ut quisquis ius civitatis acquirere ct
intrà numerum civium ascribi vellet, in eum nulla ratione, quid in religione sen-
tiret, inquireretur: quae sane ad pacem et concordiam inter nos stabiliendam, ad
quam potissimum respeximus, sufficiunt.
Cetera non tanti suut, apud me saltem, ut quietem publicam eorum causa
turbandam censeam: nihil enim interest, si quis intra vel extra urbem sepeliatur,
minus ut mortuorum cadavera ad sonum campanarum efferantur; qua, quia nostris
hominibus nobis non repugnantibus denegatur hactenus, existimant imperitiores nihil
ilis indultum esse.
Vobis autem ex animo opto, ut qua libertate olim vobis frui licuit, ea in
posterum potiamini. Nec ita de principe ipso sum dubius, ac mihi suspecta sunt mini-
strorum, qui circa ipsum sunt, clandestina consilia, qui ut id aequo animo ferant,
quod a vobis tentatum cst, non facile inducor, ut credam. Ego sane in commendando
negocio religionis principi et qui ipsi sunt à consiliis non fui timidus, et in discessu
peculiariter petii, ut res Austriae illi curae essent. Responsum accepi talem, se
omnibus exhibiturum, ne cuiquam suggeratur ad querelas materia; subiecit tamen
eius modi voces, ex quibus colligere potui, placere illi moderationem; ad quam
ipsemet vos adhortor, etsi sciam, vos ca esse prudentia, ut modum noveritis tenere
in rebus.
Formulam litterarum, quas lanfrid appellamus, misissem, si quid de religione
in illis; sed quia ne verbo quidem eius fit mentio, frustra me facturum putavi, si
describendam dedissem. Absolutis comitiis Viennensibus in Hungariam profecturum
designatum nostrum regem intelligo, ad vos demum a coronatione venturum. Ego
46*