Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 19. srpna. 361
verum iussu meo ex praescripto ordinum dimissi, consilia agitare de ea expugnanda
et diripienda. Quamvis autem minime existimem conscio domino Jakusith id ab illis
tentari, rogandam tamen IDV*?" duxi, ut et illum admoneret officii et petulantiam
istorum militum compesceret, quod eam facturam nullatenus ambigo. Ego etiam, imo
ordines universi dignam pro: beneficio hoc relaturi sunt IDV** gratiam.
Konc. v knih. Bludov. 3881 č. 30.
1492.
Stép. Illésházymu: o ükladech v Cechách strojenfch, zmarenfch bdélostí stavů moravských ;
o jednání s arciknížetem Matyášem ve příčině privilegií a svobody náboženství a jiné. (Ch )
— V Brné 19. srpna 1608.
(Domino Stephano Illesshazi. Illustrissime, spectabilis et magnifice domine,
domine et amice plurimum observande, ut fausta et felicia cuncta IDV** ex animo
opto, ita non minus officia mea et obsequia lubens offero. Colligoó ex iis, quae ante
triduum mihi ab IDV? redditae, meas, quas Olomucio ad ipsam dedi, nondum ad
manus illius tum temporis pervenisse, credidero tamen ab ea dic dclatas ad cam
esse et rite exhibitas. Quod tamen interea ab illustrissimo domino Thurzone de rebus
nostris certior facta sit, id sane tam eratum mihi est qam gratissimum; ipsius enim
diligentia repositum est, quod per meam tarditatem e manibus quodammodo cx-
ciderat et cfluxerat, id nempe ut de cura et providentia IDV**, qua provincias has
toties iuvit, quoties opus visum est, eo maturius extra dubitationem poneremur.
Quamvis autem, postquam artes et molitiones adversariorum patefactae, nihil in nos
praeterea attentatum, imo dimissae copiae, quae circum Pragam consederant, litterae
praeterea allatae humanissimae a Dohemiae proceribus, quibus tum suo tum caesaris
nomine fidem nobis faciunt, nulla adversum nos foveri arma, nihil uspiam ab aliquo
hoste periculi, prolixe quin etiam testantur, omnes eorum cogitationes eo convoersas,
ut pacem nobiscum colant et foedus ictum religiose tueantur; non tamen ita omnis
nobis exempta sollicitudo, ut fraudes eorum non pertimescamus, quos fallere doctos
ipsa nos docuit nosse experientia. Committimus tamen pericula nostra tempori ct Deo,
eui curae erit, quam hactenus tutatus est, salus nostra.
Habeo in Dohemia fidos homines, quorum nuntiis edoceor, si quae nobis
struuntur insidiae; omnes in eo iam nunc consentiunt, elusas quidem vigilantia nostra
hostium machinationes, sed non ita extinctas, ut in posterum non aliquid conentur,
si queant. Sunt tamen in speculis mei et observant consilia, actiones, voces etiam
eorum, quos male in nos animatos norunt; a quibus si quid accepero, ut IDV*
eiusdem quam mox particeps fiat, operam dabo.
Quod reliquum, sumus nunc in expectatione principis nostri, cuius adventum
intra quatriduum proximum praestolamur; cum eo egerunt legati nostri Viennae,
Archiv Český XXVII. 46