EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 19. srpna. 361

verum iussu meo ex praescripto ordinum dimissi, consilia agitare de ea expugnanda et diripienda. Quamvis autem minime existimem conscio domino Jakusith id ab illis tentari, rogandam tamen IDV*?" duxi, ut et illum admoneret officii et petulantiam istorum militum compesceret, quod eam facturam nullatenus ambigo. Ego etiam, imo ordines universi dignam pro: beneficio hoc relaturi sunt IDV** gratiam.

Konc. v knih. Bludov. 3881 č. 30.

1492.

Stép. Illésházymu: o ükladech v Cechách strojenfch, zmarenfch bdélostí stavů moravských ; o jednání s arciknížetem Matyášem ve příčině privilegií a svobody náboženství a jiné. (Ch ) V Brné 19. srpna 1608.

(Domino Stephano Illesshazi. Illustrissime, spectabilis et magnifice domine, domine et amice plurimum observande, ut fausta et felicia cuncta IDV** ex animo opto, ita non minus officia mea et obsequia lubens offero. Colligoó ex iis, quae ante triduum mihi ab IDV? redditae, meas, quas Olomucio ad ipsam dedi, nondum ad manus illius tum temporis pervenisse, credidero tamen ab ea dic dclatas ad cam esse et rite exhibitas. Quod tamen interea ab illustrissimo domino Thurzone de rebus nostris certior facta sit, id sane tam eratum mihi est qam gratissimum; ipsius enim diligentia repositum est, quod per meam tarditatem e manibus quodammodo cx- ciderat et cfluxerat, id nempe ut de cura et providentia IDV**, qua provincias has toties iuvit, quoties opus visum est, eo maturius extra dubitationem poneremur. Quamvis autem, postquam artes et molitiones adversariorum patefactae, nihil in nos praeterea attentatum, imo dimissae copiae, quae circum Pragam consederant, litterae praeterea allatae humanissimae a Dohemiae proceribus, quibus tum suo tum caesaris nomine fidem nobis faciunt, nulla adversum nos foveri arma, nihil uspiam ab aliquo hoste periculi, prolixe quin etiam testantur, omnes eorum cogitationes eo convoersas, ut pacem nobiscum colant et foedus ictum religiose tueantur; non tamen ita omnis nobis exempta sollicitudo, ut fraudes eorum non pertimescamus, quos fallere doctos ipsa nos docuit nosse experientia. Committimus tamen pericula nostra tempori ct Deo, eui curae erit, quam hactenus tutatus est, salus nostra.

Habeo in Dohemia fidos homines, quorum nuntiis edoceor, si quae nobis struuntur insidiae; omnes in eo iam nunc consentiunt, elusas quidem vigilantia nostra hostium machinationes, sed non ita extinctas, ut in posterum non aliquid conentur, si queant. Sunt tamen in speculis mei et observant consilia, actiones, voces etiam eorum, quos male in nos animatos norunt; a quibus si quid accepero, ut IDV* eiusdem quam mox particeps fiat, operam dabo.

Quod reliquum, sumus nunc in expectatione principis nostri, cuius adventum intra quatriduum proximum praestolamur; cum eo egerunt legati nostri Viennae,

Archiv Český XXVII. 46



Text viewManuscript line view