EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1607, 6.—9. prosince. 331

spicies honori id nobis datum, quo sane spoliare nos, non augere adversariis pridem ([q]juantum quidem in ipsis) constitutum, sed quia alia ratione nos a consessu ordi- num excludere et a suffragio ferendo prohibere non potuerunt, hac arte usi citra turbas et contumeliam publicam moverunt nos loco, ut ipsi soli praesiderent. Kt sane successit dolus, nam Ladislaus Berka, quem vices promarchionis sustinere scripsi alias, cum nemo esset, qui se opponeret, et qui aderant, ad eius voluntatem ct nutum se converterent, impetravit tributum [a] provincia; quo gravius a triennio nullum impositum est. Ita ille pecunia nostra, consiliis suis fidem sibi firmavit apud cacsarem, cui ab aula discedens promiserat, nihil se non effecturum, quod iussisset, modo illi summa rerum committeretur. Et nunc hoc agit, ut parto dominatu etiam potentiam stabiliat distribuendis ex arbitrio officiis et dignitatibus inter cos, quos ex se pendere vel esca hac ad obsequium illici posse intelligit, nec eventus consi- lio deerit, nisi Deus ipse interveniat; nam suffultus auctoritate caesaris, cuius gra- tiam facultatibus nostris facile et aucupabitur et nutriet, praeterea praesidio et custodia amieorum stipatus, nihil non tentabit, quod ad profligandam concordiam, libertatem, iusticiam, religionem conducere iudicaverit. Et prima haud dubie iu me cudetur faba, cui ob privatas et publicas simultates, quarum tamen origo ab ip[so], infestissimus est, nam et nuper ceriminationibus suis in aula seminatis hoc fere effc- cerit, ut denuo senatu nostro cicerer. iamque Stralendorfius, quem ist[e] muneribus et simulato religionis zelo suum fecit, ita à caesare decretum esse ad procancella- rium Bohemiae retulit; sed ille astutior in aliud tempus rem consuluit differendam ; ita a vi aperta ad insidias itum est, à quibus, nisi prohibeat Deus, circumventum me quandoque iri valde timeo. Vos utrum ad comitia vestra redieritis, et qu[o] sit loco controversia cum equitibus, quae denique spes asserendi iuris vestri adversus praetorem, nisi sit molestum, vel per hane occasionem vel quando otium fuerit, facies. me certiorem, quibus adicies, si placet, quid responsi a proceribus regni Bohem[iae] acceperitis.

Litterae baronis Tschernemelii multis nominibus gratissimae mihi fuerunt; ad eas quia liberius respondi, quam haec a[etas] ferat, nolui tabellario epistolam comnittere, sed tutiore consilio adolescenti huic nobili deportandam exhibendamque tradidi; eum ut Schwerdbergam, nisi absi[t] baro, deduci mandes; quod si vero abesse compertum habeas, ut dimmisso et ad me redire iusso tantisper eum apud te retineas, dum illum domum rediisse cognoveris, amanter rogo. Non dubito com- munia nobis esse consilia, eatenusque communem etiam fore illius lectionem; cae- terum si sententia mea minus utrique vel alterutri satisfaciat, ostendenda erit alia ratio, qua la[bo]ranti reipublicae succurratur. Sed cum ista longe expeditius coram quam per literas tractari consultarique posse manifestum sit, non abs re fortasse fieret, si de commodo congressus loco et tempore idoneo cogitaretur; id si ita vobis

42*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile