z roku 1607, 6.—9. prosince. 331
spicies honori id nobis datum, quo sane spoliare nos, non augere adversariis pridem
([q]juantum quidem in ipsis) constitutum, sed quia alia ratione nos a consessu ordi-
num excludere et a suffragio ferendo prohibere non potuerunt, hac arte usi citra
turbas et contumeliam publicam moverunt nos loco, ut ipsi soli praesiderent. Kt
sane successit dolus, nam Ladislaus Berka, quem vices promarchionis sustinere
scripsi alias, cum nemo esset, qui se opponeret, et qui aderant, ad eius voluntatem ct
nutum se converterent, impetravit tributum [a] provincia; quo gravius a triennio
nullum impositum est. Ita ille pecunia nostra, consiliis suis fidem sibi firmavit apud
cacsarem, cui ab aula discedens promiserat, nihil se non effecturum, quod iussisset,
modo illi summa rerum committeretur. Et nunc hoc agit, ut parto dominatu etiam
potentiam stabiliat distribuendis ex arbitrio officiis et dignitatibus inter cos, quos
ex se pendere vel esca hac ad obsequium illici posse intelligit, nec eventus consi-
lio deerit, nisi Deus ipse interveniat; nam suffultus auctoritate caesaris, cuius gra-
tiam facultatibus nostris facile et aucupabitur et nutriet, praeterea praesidio et
custodia amieorum stipatus, nihil non tentabit, quod ad profligandam concordiam,
libertatem, iusticiam, religionem conducere iudicaverit. Et prima haud dubie iu me
cudetur faba, cui ob privatas et publicas simultates, quarum tamen origo ab ip[so],
infestissimus est, nam et nuper ceriminationibus suis in aula seminatis hoc fere effc-
cerit, ut denuo senatu nostro cicerer. iamque Stralendorfius, quem ist[e] muneribus
et simulato religionis zelo suum fecit, ita à caesare decretum esse ad procancella-
rium Bohemiae retulit; sed ille astutior in aliud tempus rem consuluit differendam ;
ita a vi aperta ad insidias itum est, à quibus, nisi prohibeat Deus, circumventum
me quandoque iri valde timeo. Vos utrum ad comitia vestra redieritis, et qu[o] sit
loco controversia cum equitibus, quae denique spes asserendi iuris vestri adversus
praetorem, nisi sit molestum, vel per hane occasionem vel quando otium fuerit,
facies. me certiorem, quibus adicies, si placet, quid responsi a proceribus regni
Bohem[iae] acceperitis.
Litterae baronis Tschernemelii multis nominibus gratissimae mihi fuerunt;
ad eas quia liberius respondi, quam haec a[etas] ferat, nolui tabellario epistolam
comnittere, sed tutiore consilio adolescenti huic nobili deportandam exhibendamque
tradidi; eum ut Schwerdbergam, nisi absi[t] baro, deduci mandes; quod si vero
abesse compertum habeas, ut dimmisso et ad me redire iusso tantisper eum apud
te retineas, dum illum domum rediisse cognoveris, amanter rogo. Non dubito com-
munia nobis esse consilia, eatenusque communem etiam fore illius lectionem; cae-
terum si sententia mea minus utrique vel alterutri satisfaciat, ostendenda erit alia
ratio, qua la[bo]ranti reipublicae succurratur. Sed cum ista longe expeditius coram
quam per literas tractari consultarique posse manifestum sit, non abs re fortasse
fieret, si de commodo congressus loco et tempore idoneo cogitaretur; id si ita vobis
42*