Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
318 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
1431.
Polanovi: omlouvá své dlouhé mlčení svojí zaměstknaností, zvláště spisováním díla o právu
moravském; z mnohých důvodů jest obávati se o budoucnost vlasti; nalézáť v ní Žerotín
všechny příčiny, jež působívají pád říší a království. Opavští vpustivše vojsko Gersbergerovo
do města, uvalili na sebe veliké útrapy. Příbuzný Žerotínův Ladislav oddává se teď zcela
životu rodinnému. — Na Rosicích 5. října 1607.
(Amando Polano.*) Confido te nihil de meo erga te animo dubitare, nec de
tuo quidquam mihi decedere; quamvis jam a multis mensibus literis meis careas.
Quid me non segniorem sed tardiorem faciat in scribendo, ex iis, quas ad socerum
tuum dedi, intelliges; magnam praeterea partem temporis minui in concinnanda
defensione causae haereditatem Solovicianam contingentis, quae nedum judicata, sed
ne audita quidem adhuc: ut taceam, quod novam mihi oecupationem ipsemet accer-
siverim operis, quod de jure nostro conscribere coepi, accurata elaboratione, quae
etsi mihi fortassis minus necessaria, posteritati forsan aliquid utile esse poterit, si
quam tamen Deus extare voluerit: nam ut hoc etiam in dubium revocem, multis
moneor. Video ab una parte religionem hostiliter oppugnari et frigescere pietatem,
jus et justitiam conculcari, labefaetari fidem, virtutem nullo haberi in precio, conci-
dere honestatem; ab altera familias illustriores video extingui, regionem occupari
ab extraneis, peregrinum idioma invalescere, opprimi libertatem, obsolescere anti-
quum morem; si quis in adulationem pronior, co altius illum extolli; si quis patriae
amantior, eo intensius deprimi, ut non obscure omnia in perniciem nostram conju-
rasse nedum conspirasse appareant. Moneor quin etiam exemplis ct quoties consi-
dero, quae regnorum et imperiorum interitum praecesserunt causae, toties nobis non
frustra timeo, quod easdem apud nos invenio. Quam velim falsus esse vates, sed
non reperio, unde nobis bene ominer, nam et coelum nobis minatur: stella crinita,
quae non ita pridem nobis quamvis obscurior apparere coepit, haud dubie non
levium malorum praenuncia.
Tui Oppavienses militem Gersbergeri, ut audio, intromiserunt; ex factiosis
Titanis, si ita illos appellare licet, qui inconsiderato zelo sibi ipsis fuerunt exitio,
aliquot. in carcerem conjecti, qui absque dubio rei non bene administratae luent
poenas. Infelix oppidum, quantis calamitatibus se involvit imprudenti suorum civium
consilio! — Vitiarium tuum non leve damnum accepisse audio in suburbii confla-
gratione. Hungari hactenus fidem nobis datam servant, de nostra tacite conque-
runtur, sed tantisper dissimulant, dum comitiorum suorum exitum videant. — Utrum
jam sponsus, an brevi futurus, an viduitatis incommodis adhuc involutus, aveo
cognoscere. — Ladislaus agnatus iniquiore est in te animo; causam explorare non
possum, sed conjicio, ex Schenkelii calumniis aliquid incidisse menti, quod expur-
gare ob imbecillitatem judicii non valeat. Denedicit illi Deus in conjugio, in quo