EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1607, 30. září—5. října. 317

cumque regina et amici ex proceribus, quibus suspecta esset (Gallica (ut tum res erat) fides, a discessu eum dehortarentur, deliberare coepit, quid ageret. In ea cogi- tatione dum versatur et magis tamen in eam partem, quae profectionem suadebat, propendit, visus est sibi videre in somnis virum porrigentem pyxidem argenteam, ex quà pulverem medicatum ad imbecillitatem ventriculi minuendam sumere oculto solebat, qui eum his verbis allocutus est: Si utaris, morieris; si non utaris, nihilóminus mo- rieris. Nec eventus defuit somno; nam fraude cubicularii a pontificiis subventi?) per- mixto pulveri veneno interiit, cum alioquin, si Parisios se contulisset, in horrendam illam lamiam, sicariorum sceleri oceumbendum illi fuisset. Hanc ego cum mecum ipso recolo, non absimili ratione ad nos pertinere iudico; nam cum non me lateant consilia adversariorum, quocunque tandem ista tendant, video nos vel certum in- teritum vel extrema pericula manere. Si enim pax cum Turcis evaluerit, perpetuo nobis inpendet servitus; si irrita fiat, certa ab immanissimo illo hoste clades. ita ut, quomodocunque tandem res cadat, non praevideam, qua ratione incubum hunc varia- rum calamitatum evitare possimus. In his angustiis quid mihi mentis sit ct quam litteris scribendis accomodatus continuis, colligere tibi licet eo facilius, quod et ipsemet adversitatum expers non fueris et multa doctrina instructus, quae sensu non percipis, agitando hinc [2] tamen assequi potes. Condona itaque infelicitati temporum quidquid hie peccatum, nec aliter tibi persuade, quam semper me esse memoren, quamvis uon semper symbola memoriae epistolas ad te emittam. Comitia llungarica bis iam indicta et toties revocata tertio nunc ad Novembrem proximum promulgata sunt, ad ea frater caesaris Matthias cum aliquot consiliariis, quos ipsi caesar ad- iunxit, profectionem parat, turmas aliquot equitum et peditum manum secum ducturus vel ad securitatem vel ad terrorem. Hine iudicium facito, quam tuta illa pax, quae nec principem de subditis nec subditos de principe absque metu esse siuit. Apud Polonos bellum intestinum recrudescere aiunt. Nos pestis multis in locis affligit. Igo cum filiabus et familia Dei beneficio satis commode adhue valeo, sed perturbant me et fratres plus quam deceat?) pericula patriae. Scio nihil in rebus humanis firmum, sed quod in haec tempora inciderim, doleo: non ego amplius querelas illas miror, quas olim puer in Cicerone reprehendebam reipublicae ruinam deplorante, sed hoc magis demiror, quod Christianus eum sim, hominis ethnici affectus in. me deprehen- dam, quos nisi reprimerem, perderent me. Iuva nos et me sigillatim in praecibus piis, ut ad aeternam illam patriam aspirans, hane caducam non magis amem, quam conveniat amari res terrenas. Vale mi Grynaee et pristino. in me animo esse non desine. Ross. III. No. Oct. Konc. v knih. Bludov. V[—3881 fol. 117 č. 35.

1) Slovo nečitelné. *) Původně: ammiralius. *) Původně: corrupti. *) Následující slova ho- minem Christianum jsou škrtnuta.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile