z roku 1607, 30. září—5. října. 317
cumque regina et amici ex proceribus, quibus suspecta esset (Gallica (ut tum res
erat) fides, a discessu eum dehortarentur, deliberare coepit, quid ageret. In ea cogi-
tatione dum versatur et magis tamen in eam partem, quae profectionem suadebat,
propendit, visus est sibi videre in somnis virum porrigentem pyxidem argenteam, ex
quà pulverem medicatum ad imbecillitatem ventriculi minuendam sumere oculto solebat,
qui eum his verbis allocutus est: Si utaris, morieris; si non utaris, nihilóminus mo-
rieris. Nec eventus defuit somno; nam fraude cubicularii a pontificiis subventi?) per-
mixto pulveri veneno interiit, cum alioquin, si Parisios se contulisset, in horrendam
illam lamiam, sicariorum sceleri oceumbendum illi fuisset. Hanc ego cum mecum
ipso recolo, non absimili ratione ad nos pertinere iudico; nam cum non me lateant
consilia adversariorum, quocunque tandem ista tendant, video nos vel certum in-
teritum vel extrema pericula manere. Si enim pax cum Turcis evaluerit, perpetuo
nobis inpendet servitus; si irrita fiat, certa ab immanissimo illo hoste clades. ita ut,
quomodocunque tandem res cadat, non praevideam, qua ratione incubum hunc varia-
rum calamitatum evitare possimus. In his angustiis quid mihi mentis sit ct quam
litteris scribendis accomodatus continuis, colligere tibi licet eo facilius, quod et
ipsemet adversitatum expers non fueris et multa doctrina instructus, quae sensu non
percipis, agitando hinc [2] tamen assequi potes. Condona itaque infelicitati temporum
quidquid hie peccatum, nec aliter tibi persuade, quam semper me esse memoren,
quamvis uon semper symbola memoriae epistolas ad te emittam. Comitia llungarica
bis iam indicta et toties revocata tertio nunc ad Novembrem proximum promulgata
sunt, ad ea frater caesaris Matthias cum aliquot consiliariis, quos ipsi caesar ad-
iunxit, profectionem parat, turmas aliquot equitum et peditum manum secum ducturus
vel ad securitatem vel ad terrorem. Hine iudicium facito, quam tuta illa pax, quae
nec principem de subditis nec subditos de principe absque metu esse siuit. Apud
Polonos bellum intestinum recrudescere aiunt. Nos pestis multis in locis affligit. Igo
cum filiabus et familia Dei beneficio satis commode adhue valeo, sed perturbant me
et fratres plus quam deceat?) pericula patriae. Scio nihil in rebus humanis firmum,
sed quod in haec tempora inciderim, doleo: non ego amplius querelas illas miror,
quas olim puer in Cicerone reprehendebam reipublicae ruinam deplorante, sed hoc
magis demiror, quod Christianus eum sim, hominis ethnici affectus in. me deprehen-
dam, quos nisi reprimerem, perderent me. Iuva nos et me sigillatim in praecibus
piis, ut ad aeternam illam patriam aspirans, hane caducam non magis amem, quam
conveniat amari res terrenas. Vale mi Grynaee et pristino. in me animo esse non
desine. Ross. III. No. Oct.
Konc. v knih. Bludov. V[—3881 fol. 117 č. 35.
1) Slovo nečitelné. — *) Původně: ammiralius. — *) Původně: corrupti. — *) Následující slova „ho-
minem Christianum“ jsou škrtnuta.