Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1606, 27.—30. prosince. 299
tentia de antiquis dominis non admittendis, certe ad manus erit veniendum. Nec
me movet, quod objiei potest, Botschcaium et lllezchasium non minus custodes fore
pacis conservandae, quim conciliandae autores fuerint, quod ex [ea] maxima emolu-
menta perveniant ad utrumque; nam ut hoc maxime concedam et praeteream pe-
nitus, quae in [con]trariam partem adduci possint: quae fiducia hinc in sene caduco,
illinc in homine morbis, curis, ne dicam intemperantia [eon]fecto esse potest? Kt
illi quidem disperata est salus, huic vero ipsa aetas, ut frequentes morbos tace[am],
mortem minatur. Uterque liberis caret, nec ulla prolis expectatio; ni quidquam
aliud interveniat, de haereditate demum, postq[uium] vivere desierint, certamen erit;
nam imperator non negligit, ut opinor, ius suum, et Hungari, ut tantam succes-
sionem eripi sibi pa[tian]tur, non mihi quis facile persuadebit. Quodsi eam ob rem
ad arma fuerit redeundum, quid de pace fiet? E[t] quis prohibebit, ut in tanta
opportunitate non minus ab una parte veteris iniuriae ulciscendae*) desiderium,
quam ab altera studium novae libertatis asserendae subeat. [d si fiet, actum est
de pac[e].
Haec dum meditor. etsi non ita in sententia confirmor, ut omnem spem sta-
bilis concordiae mihi praecidam, duo tamen co[n|sequor, alterum quidem, ne ita me
blanditiis pacis deleniri patiar, ut de omni periculo sim securus, alterum, ut qu[o]-
niam in humanis consiliis nihil tuti, nihil certi, nihil plani video, in coelum erigam
oculos, unde et huius et futuri secu[li] manat tranquillitas, cuius ut ambo compotes
fiamus, patiatur hoc piis a se precibus impetrari, qui per angelos coe[lestes] olim
promulgatam in terris pacem, per terrestres angelos his diebus nobis annunciat.
E Delgio nihil ad [me] perscriptum de Mauritii victoria, sed de impedimentis
ad Grollium amissis et clade aliqua accepta non unus fuit n[uncius].
Quis ille Lesarius in Anglia sit, et qui novi isti proditores, ut proximis li-
teris ad me perscribas, oro.
Vale, nobilissim[e] vir, e£ mutuam coniunctionem nostram fovere non desine.
Filio tuo plurimam salutem ascribo. Ross[iez] 27. D[ecembris].
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 109 č. 74.
+) püvodné ,iniuriarum ulciscendarum“.
1377. Zdeňkovi z Roupova: kárá ho, Ze mu dlouho nepíše, a vybízí, aby ony védo-
mosti, na něž věnováno tolik času a peněz, cvikem udržoval a z nich tézil. — Na Rosicich
27. prosince 1606. (Konc. lat. v knih. Blud. VI—3881 f. 110, è. 75.)
1378. Jiříkovi z Hodic slibuje, že bude dceři jeho kmotrem. — Na Rosicích 1606,
28. prosince. (Brandl II. 3. 54.) | i
1379. Janovi Divišovi z Žerotína píše v příčině sirotka Váhanského. — Na Rosicích
1606, 28. prosince. (Brandl II. 3. 54.)
1380. Zdeňkovi z Waldšteina dává radu v příčině soudu o věc sirotčí. — Na Ro-
sicích 1606, 30. prosince. (Brandl II. 3. 55.)
38*