Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1606, 25. února —3. března. 275
tam alieni sunt, guam alioguin ad honores obeundos prompti. Talia dum apud me
perpendo, quid aliud iudicem, quam magnam esse iram Domini adversus nos, ad
quam avertendam utinam ipse ita animos et mentes nostras anflecteret, ut per resi-
piscentiam ad eum conversi, quaereremus eum dum inveniri posset, et dum superest
adhuc aliquid, quod nos spem omnem salutis abjicere nondum sinit. Nihil ita miror,
quam cum omnes haec videant, omnes sentiant, omnes quaerantur, omnes tamen ad
omnia conniveant. Tacemus, ac si lingua nobis exaruisset; stupemus, ac si nervi
obriguissent; sedemus, ac si manuum et pedum usum amisissemus. Sed quid facias?
Et haec plaga a Deo est tanto acerbior, quanto ad praesentem rerum statum in-
commodior, ad futurum periculosior.
O domus antiqua, quam dispari incoleris inquilino! Ubi Marcomanni illi ve-
teres, ubi fortitudo illa maiorum, ubi avorum et patrum virtus?
Fuimus Troés, jacet Ilium et ingens gloria Teucrorum! At quid iuvat unam
vel alteram paginam querimoniis implere? Orandus est potius Deus, ut nostri mi-
sereatur. Quod ut ipse facio, ita minime dubito, te quoque hoc pietatis et caritatis
christianae officium nobis saepius praestare, et ut in posterum praestes, diligenter
rogo. Ego Dei beneficio utcunque cum meis valeo, quod utinam de te diu et saepe
audiam. Pauzdranii apud fratrem. Kal. Mart. 1606.
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 98 & 17.
1224.
Bartoloměji Němčanskému omlouvá se, že iu dlouho neodpovídá na dopis, jímž ho těšil při
úmrtí manželky; líčí, v čem viděl předzvěsti nešťastného manželství a budoucí smrt manželky.
Donfal, Ze se s ním shledá v Praze nebo jinde v Čechách. — Na Rosicích 3. března 1606.
(Bartholomaeo Niemczanio.) Dum occasionem tecum conveniendi expecte,
negligo eam, quae saepius mihi data est ad te scribendi. Ita mihi accidit, quod iis,
qui dum aliena concupiscunt, sua amittunt. Sed recuperandum est tamen quoquo
modo, quod hactenus e manibus effluxit; dico rescribendum esse tandem aliquid,
quando affari non licet, ut me eximam iustae accusationi, quam ob non redditum
responsum ad humanissimas literas tuas in summo luctu meo ad me missas contra
me instituere possis. Certum est ità me tum maerore oppressum fuisse, ut respon-
dere minime potuerim, postea vero aliis ct aliis curis non ab officio solum, sed
etiam à voluntate respondendi abductum: totum enim me occupabat spes illa, quod
data opportunitate aliqua vel Pragae te visurus essem, vel alibi in Bohemia, atque
tum coram de beneficio in me collato gratias acturus. At nunc postquam illa fru-
stratus sum, nec causa extat ulla, cur mihi ante mensem unum vel alterum con-
gressum nostrum pollicear, resarciendum est, quod deperiit.
Opportune tuae cum scripto consolatorio adfuerunt, redditae enim mihi sunt
eodem tempore, quo domum hanc luctu squalidam, lue pestifera infectam et congerie
35*