Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
124 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 104—106.
mittimus litteras, nostrorum" regalium a vestra celsitudine recepcionem et recon-
gnicionem continentes, nostro’ magno sigillo communitas. Quos quidem dominos
super premissis facimus et constituimus procuratores nostros speciales et quem-
libet eorundem in solidum, dantes eisdem potestatem ac mandatum speciale per
presentes omnia et singula faciendi, que nos in propria persona faceremus et facere
possemus, si presentes adessemus, quibus quidem dominis vestra magnificencia
fidem adhibeat credulam super premissis omnibus et singulis, que dicti domini
nostri nomine vestre maiestati sunt dicturi et ostensuri, promittentes bona fide,
nos ratum et gratum habituri, quidquid per eosdem circa premissa actum et gestum
fuerit, et firmiter tenere ac inviolabiliter observare. ^ Valeat vestra imperialis celsi-
tudo, celesti monarchie commendata, quam deus generali mundi machine ac univer-
sorum Christi fidelium saluti longevo tempore sanam et salvam conservare dignetur.
Datum in castro nostro Lindomn^! sub appensione sigilli nostri magni in per-
petuam rei memoriam sub anno incarnacionis Domini M'CCC XLIX, X die mensis
Aprilis.
105.
Nicolaus episcopus Acconensis nomine procuratorio Thomam episcopum
Tullensem ad regalia a Karolo Romanorum rege recipienda obligat.
Maguntiae 1349 Maii 16.
Originale desideratur. — Exemplum copiae e copiario C adest in codice R p. 308.
Nicolaus dei et apostolice sedis providencia episcopus Auchonensis,"? pro-
curator^ ad infrascripta &/ reverendo in Christo patre et domino nostro gracioso
domino Thoma divina providencia Tulensi episcopo? legittime deputatus, notum faci-
mus tenore presencium universis, quod animo deliberato, non per errorem aut inpro-
vide, virtute et vigore procuratorii nostri, tamquam verus et legittimus procurator,
supradictum reverendum in Christo patrem et dominum nostrum, dominum Thomam
Tulensem episcopum, de speciali et expresso suo mandato, quod ab eodem spiraculo
vive vocis accepimus, coram serenissimo ac invietissimo principe et domino nostro
gracioso, domino Karolo Romanorum rege semper augusto et Boemie rege, ad in-
frascripta rite duximus obligandum, videlicet, quod supradictus dominus noster
Tulensis episcopus, quam primum dictus dominus rex ad comitatum Lucemburgen-
Sem pervenerit dietumque dominum nostrum episcopum. pro suscipiendis regalibus
per suas litteras duxerit evocandum, statim a die notificacionis sibi faciende infra
a) vestrorum R, correximus. b) vestro R, correximus. c) sic R. d) Auchone R.
e) procuris R, correximus. f) deest R, supplevimus.
1) Recte Liverdun. 2) Vide supra p. 123 not. 4. 3) Vide supra p. 123 not. 1.
5
15
25
30
35