EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

124 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 104—106.

mittimus litteras, nostrorum" regalium a vestra celsitudine recepcionem et recon- gnicionem continentes, nostro magno sigillo communitas. Quos quidem dominos super premissis facimus et constituimus procuratores nostros speciales et quem- libet eorundem in solidum, dantes eisdem potestatem ac mandatum speciale per presentes omnia et singula faciendi, que nos in propria persona faceremus et facere possemus, si presentes adessemus, quibus quidem dominis vestra magnificencia fidem adhibeat credulam super premissis omnibus et singulis, que dicti domini nostri nomine vestre maiestati sunt dicturi et ostensuri, promittentes bona fide, nos ratum et gratum habituri, quidquid per eosdem circa premissa actum et gestum fuerit, et firmiter tenere ac inviolabiliter observare. ^ Valeat vestra imperialis celsi- tudo, celesti monarchie commendata, quam deus generali mundi machine ac univer- sorum Christi fidelium saluti longevo tempore sanam et salvam conservare dignetur.

Datum in castro nostro Lindomn^! sub appensione sigilli nostri magni in per- petuam rei memoriam sub anno incarnacionis Domini M'CCC XLIX, X die mensis Aprilis.

105.

Nicolaus episcopus Acconensis nomine procuratorio Thomam episcopum Tullensem ad regalia a Karolo Romanorum rege recipienda obligat.

Maguntiae 1349 Maii 16.

Originale desideratur. Exemplum copiae e copiario C adest in codice R p. 308.

Nicolaus dei et apostolice sedis providencia episcopus Auchonensis,"? pro- curator^ ad infrascripta &/ reverendo in Christo patre et domino nostro gracioso domino Thoma divina providencia Tulensi episcopo? legittime deputatus, notum faci- mus tenore presencium universis, quod animo deliberato, non per errorem aut inpro- vide, virtute et vigore procuratorii nostri, tamquam verus et legittimus procurator, supradictum reverendum in Christo patrem et dominum nostrum, dominum Thomam Tulensem episcopum, de speciali et expresso suo mandato, quod ab eodem spiraculo vive vocis accepimus, coram serenissimo ac invietissimo principe et domino nostro gracioso, domino Karolo Romanorum rege semper augusto et Boemie rege, ad in- frascripta rite duximus obligandum, videlicet, quod supradictus dominus noster Tulensis episcopus, quam primum dictus dominus rex ad comitatum Lucemburgen- Sem pervenerit dietumque dominum nostrum episcopum. pro suscipiendis regalibus per suas litteras duxerit evocandum, statim a die notificacionis sibi faciende infra

a) vestrorum R, correximus. b) vestro R, correximus. c) sic R. d) Auchone R. e) procuris R, correximus. f) deest R, supplevimus.

1) Recte Liverdun. 2) Vide supra p. 123 not. 4. 3) Vide supra p. 123 not. 1.

5

15

25

30

35



Text viewManuscript line view