EN | ES |

1126

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

274 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 228—229.

rente anno prefato, licebit heredibus meis et Wankoni, patruo meo, nomine et vice heredum meorum dictam silvam succidere et succidi mandare ac ligna succisa vendere et in usus utiles ac beneplacitos convertere, sicut eis videbitur, fructibus non decuciendis in sorte, donec ipsis de antedicta pecunia mille trecentarum et quinquaginta sexagenarum grossorum pragensium per dictum dominum meum, he- redes aut successores suos, reges Boemie, ad plenum fuerit et integre satisfactum. Ideoque promitto bona fide mea sine omni dolo pro me et heredibus meis atque successoribus antedicto domino meo, heredibus et suecessoribus suis, regibus Boemie imperpetuum omnia supradicta rata et firma tenere neque contra ipsa facere seu venire verbo vel faeto sub omnibus modis, quibus in presenti littera continentur, presencium sub meo sigillo testimonio litterarum. Datum Prage die VIII mensis Octobris, anno Domini MCCCLII.

228.

Heinricus de Lichtenburg, Vanék et Jeśek, filii eius, a Karolo Romanorum et Bohemiae rege eiusque heredibus, regibus Bohemiae, Kluk, Vratno, Chotétov villas

emunt. Pragae 1852 Oct. 11. Originale desideratur. Exemplum copiae e copiario C adest in codice R p. 403.

Nos Henricus de Leuchtemburg, Wannko et Jessko ipsius filii, notum facimus universis. Quia serenissimus ac invictissimus princeps et dominus, dominus Ka- rolus Romanorum semper augustus et Boemie rex, dominus noster graciosus occa- sione ville Waltherdorff, quam nobis disbrigare debuit, in sexingentis sexagenis grossorum pragensium racionabiliter obligatur, de quibus satisfacere volens, nobis et heredibus nostris villas suas Kluk, Wraten et Chotietow cum omnibus ipsarum pertinenciis pro eadem pecunia rite vendidit et iusto vendicionis titulo assignavit condicione tali; quod nos ab hominibus et incolis villarum infra duos annos, ab instanti proximie festo sancti Galli! continue computandos, nichil preter ordinatum et consuetum censum exigere seu repetere debeamus. Si tamen infra dictum bien- nium dictus dominus noster et heredes et successores sui, reges Boemie, dictas villas non reemerent pro summa pecunie memorate, extunc nos et heredes nostri ipsas villas cum omnibus censibus, proventibus, utilitatibus, iudiciis, iuribus, do- miniis, serviciis, servitoribus, rubetis, virgultis, pascuis, pratis, iuribus patronatus eeclesiarum, que cum universitate transire decrevit, et omnibus simpliciter perti- nenciis, sicut ad eum spectásse noscuntür, sine condicionis admixtione et absque impedimento quomodolibet hereditarie possidebimus ac de ipsis, tamquam de rebus propriis, disponemus et faciemus, prout nobis expedire videbitur, pro libito volun-

1) 1352 Oct.16.

5

2

25

30

35


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile