274 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 228—229.
rente anno prefato, licebit heredibus meis et Wankoni, patruo meo, nomine et vice
heredum meorum dictam silvam succidere et succidi mandare ac ligna succisa
vendere et in usus utiles ac beneplacitos convertere, sicut eis videbitur, fructibus
non decuciendis in sorte, donec ipsis de antedicta pecunia mille trecentarum et
quinquaginta sexagenarum grossorum pragensium per dictum dominum meum, he-
redes aut successores suos, reges Boemie, ad plenum fuerit et integre satisfactum.
Ideoque promitto bona fide mea sine omni dolo pro me et heredibus meis atque
successoribus antedicto domino meo, heredibus et suecessoribus suis, regibus Boemie
imperpetuum omnia supradicta rata et firma tenere neque contra ipsa facere seu
venire verbo vel faeto sub omnibus modis, quibus in presenti littera continentur,
presencium sub meo sigillo testimonio litterarum.
Datum Prage die VIII mensis Octobris, anno Domini MCCCLII.
228.
Heinricus de Lichtenburg, Vanék et Jeśek, filii eius, a Karolo Romanorum
et Bohemiae rege eiusque heredibus, regibus Bohemiae, Kluk, Vratno, Chotétov villas
emunt. Pragae 1852 Oct. 11.
Originale desideratur. — Exemplum copiae e copiario C adest in codice R p. 403.
Nos Henricus de Leuchtemburg, Wannko et Jessko ipsius filii, notum facimus
universis. Quia serenissimus ac invictissimus princeps et dominus, dominus Ka-
rolus Romanorum semper augustus et Boemie rex, dominus noster graciosus occa-
sione ville Waltherdorff, quam nobis disbrigare debuit, in sexingentis sexagenis
grossorum pragensium racionabiliter obligatur, de quibus satisfacere volens, nobis
et heredibus nostris villas suas Kluk, Wraten et Chotietow cum omnibus ipsarum
pertinenciis pro eadem pecunia rite vendidit et iusto vendicionis titulo assignavit
condicione tali; quod nos ab hominibus et incolis villarum infra duos annos, ab
instanti proximie festo sancti Galli! continue computandos, nichil preter ordinatum
et consuetum censum exigere seu repetere debeamus. Si tamen infra dictum bien-
nium dictus dominus noster et heredes et successores sui, reges Boemie, dictas
villas non reemerent pro summa pecunie memorate, extunc nos et heredes nostri
ipsas villas cum omnibus censibus, proventibus, utilitatibus, iudiciis, iuribus, do-
miniis, serviciis, servitoribus, rubetis, virgultis, pascuis, pratis, iuribus patronatus
eeclesiarum, que cum universitate transire decrevit, et omnibus simpliciter perti-
nenciis, sicut ad eum spectásse noscuntür, sine condicionis admixtione et absque
impedimento quomodolibet hereditarie possidebimus ac de ipsis, tamquam de rebus
propriis, disponemus et faciemus, prout nobis expedire videbitur, pro libito volun-
1) 1352 Oct.16.
5
2
25
30
35