1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 958 —
Nos Conradus D. gr. dux Sleziae et dominus Olsnicensis,
recognoscimus pro nobis, heredibus et successoribus nostris
et ad universorum notitiam tenore praesentium volumus per-
venire, quod nos ob meram et evidentem nostram necessi-
tatem, in quam ratione dominiorum incurrimus ex eventu
captivitatis et perditione equorum et armorum nostrorum
hominum, quae nobis per d. regis Cracoviae homines sunt illata,
pro solvendis autem dammis dictis et captivis ab eorum capti-
vitate absolvendis, serenissimo principi et domino nostro,
d. Joanni regi B. et comiti L., heredibus et successoribus suis
mediam partem nostrae civitatis Gor et terrae Gorensis et
mediam partem oppidorum nostrorum Stinaviae et Coeben, ac
civitatem nostram Vrowenstatt exnuncintegram, sed post mortem
illustris domini Joannis, ducis Sleziae et domini Gorensis fratris
nostri, tunc mediam, ita quod alia medietas ad illustrem dominum
Henrieum ducem Sleziae et dominum Saganensem, patruum
nostrum, devolvatur, quam etiam idem dominus noster rex,
heredes et successores sui sibi extunc restituere et reddere
tenebuntur libere et absque omni pecuniarum traditione pro V
millibus marcarum poloniealis pagamenti et numeri, cum qua
siquidem pecuniae summa praedictus dominus rex hominibus
nostris praedictis apud nos, ut praemittitur, receptis damnis
ipsorum damna pro parte nostri et pro nobis solvere est
astrictus et quae pro nobis solvit et jam in parte expedivit
et nos absolvit et ulterius usque ad consummationem summae
praedictae tenebitur expedire, cum omnibus dictarum civitatum
et oppidorum praedictorum dominiis, honoribus, jure patro-
natus ecclesiarum curatarum et non curatarum, vasallatibus,
agris, cultis, nemoribus, silvis, rubetis, pratis, paseuis, aquis
rivis aquarumque decursibus, venationibus, aucupationibus, pisca-
tionibus, judiciis cum bayliis et potestate judicandi ac aliis
omnibus et singulis earum et eorumdem juribus et per tinentiis,
in quibuscunque rebus consistant seu nominibus appellentur, —
justo emptionis titulo vendidimus et vendimus per praesentes, per
eum, heredes et successores suos habenda, tenenda et perpetuis
temporibus possidenda ac utifruenda et de ipsis pro ipsorum
voluntate disponendi liberam et omnimodam tradimus potestatem.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile