EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

958

Nos Conradus D. gr. dux Sleziae et dominus Olsnicensis, recognoscimus pro nobis, heredibus et successoribus nostris et ad universorum notitiam tenore praesentium volumus per- venire, quod nos ob meram et evidentem nostram necessi- tatem, in quam ratione dominiorum incurrimus ex eventu captivitatis et perditione equorum et armorum nostrorum hominum, quae nobis per d. regis Cracoviae homines sunt illata, pro solvendis autem dammis dictis et captivis ab eorum capti- vitate absolvendis, serenissimo principi et domino nostro, d. Joanni regi B. et comiti L., heredibus et successoribus suis mediam partem nostrae civitatis Gor et terrae Gorensis et mediam partem oppidorum nostrorum Stinaviae et Coeben, ac civitatem nostram Vrowenstatt exnuncintegram, sed post mortem illustris domini Joannis, ducis Sleziae et domini Gorensis fratris nostri, tunc mediam, ita quod alia medietas ad illustrem dominum Henrieum ducem Sleziae et dominum Saganensem, patruum nostrum, devolvatur, quam etiam idem dominus noster rex, heredes et successores sui sibi extunc restituere et reddere tenebuntur libere et absque omni pecuniarum traditione pro V millibus marcarum poloniealis pagamenti et numeri, cum qua siquidem pecuniae summa praedictus dominus rex hominibus nostris praedictis apud nos, ut praemittitur, receptis damnis ipsorum damna pro parte nostri et pro nobis solvere est astrictus et quae pro nobis solvit et jam in parte expedivit et nos absolvit et ulterius usque ad consummationem summae praedictae tenebitur expedire, cum omnibus dictarum civitatum et oppidorum praedictorum dominiis, honoribus, jure patro- natus ecclesiarum curatarum et non curatarum, vasallatibus, agris, cultis, nemoribus, silvis, rubetis, pratis, paseuis, aquis rivis aquarumque decursibus, venationibus, aucupationibus, pisca- tionibus, judiciis cum bayliis et potestate judicandi ac aliis omnibus et singulis earum et eorumdem juribus et per tinentiis, in quibuscunque rebus consistant seu nominibus appellentur, justo emptionis titulo vendidimus et vendimus per praesentes, per eum, heredes et successores suos habenda, tenenda et perpetuis temporibus possidenda ac utifruenda et de ipsis pro ipsorum voluntate disponendi liberam et omnimodam tradimus potestatem.



Text viewManuscript line view