EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

| 955 / 1243. Wenceslaus et Ludovicus duces, Legnicenses domini; promittunt omnes terras suas feudi nomine recipere velle a Carolo s. t. rege Boemiae.

1345, 30. Julii.

Nos Wenceslaus et Ludovicus fratres, D. gr. duces Slezie, domini Legnicenses, recognoscimus et ad universorum volumus notitiam pervenire, quod, quia per alias nostras certi tenoris literas profitemur, nos ab excellentissimo principe, domino nostro carissimo, d. Johanne rege, et a regno Bohemiae terras nostras et possessiones universas et singulas, quas habemus ac ex successione seu devolutione paterna vel alias sub dominio regis et regni B., quae feudales fuerint, obtinebimus in futurum, in feudo et iure feudi obtinere, ac ipsius domini regis et successorum suorum, regum et regni Boemiae, nos esse merito principes et vasallos: idcirco promittimus in solidum bona fide, vice et nomine iuramenti, quod ex nunc ad magnificum principem, d. Karolum, antedicti domini nostri regis Joannis Boemiae primogenitum, marchionem Moraviae, avunculum et dominum nostrum carissimum, tanquam ad ipsum dominum nostrum carissimum regem, habere respectum in omnibus et ubilibet debeamus, sibique et mandatis suis inten- dere fideliter et parere, praefato quoque domino nostro rege divina iubente clementia decedente vel ipso in vita quomodo- libet annuente, terras nostras praedietas ab ipso d. Karolo, quandocunque voluerit et mandaverit, in feudum perpetuum suscipere ac praestare sibi de servando perpetuae fideli- tatis homagio solitun iuramentum, nec non omnia et sin- gula, quae in dietis literis continentur, observare fideliter et adimplere.

In cuius .. .

Actum et datum in castro Pragensi IIL Kal. Augusti a. D. 1345.

(А. К. Рейге! K, Karl, I. Urk, 167, Chytil VIL 614, Emler IV, 1574.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile