[1] |
| — 955 —
|
---|
[2] |
/
|
---|
[3] |
1243. Wenceslaus et Ludovicus duces, Legnicenses
|
---|
[4] |
domini; promittunt omnes terras suas feudi nomine
|
---|
[5] |
recipere velle a Carolo s. t. rege Boemiae.
|
---|
[6] |
|
---|
[7] |
Nos Wenceslaus et Ludovicus fratres, D. gr. duces Slezie,
|
---|
[8] |
domini Legnicenses, recognoscimus et ad universorum volumus
|
---|
[9] |
notitiam pervenire, quod, quia per alias nostras certi tenoris
|
---|
[10] |
literas profitemur, nos ab excellentissimo principe, domino
|
---|
[11] |
nostro carissimo, d. Johanne rege, et a regno Bohemiae terras
|
---|
[12] |
nostras et possessiones universas et singulas, quas habemus
|
---|
[13] |
ac ex successione seu devolutione paterna vel alias sub
|
---|
[14] |
dominio regis et regni B., quae feudales fuerint, obtinebimus
|
---|
[15] |
in futurum, in feudo et iure feudi obtinere, ac ipsius domini
|
---|
[16] |
regis et successorum suorum, regum et regni Boemiae, nos
|
---|
[17] |
esse merito principes et vasallos: idcirco promittimus in
|
---|
[18] |
solidum bona fide, vice et nomine iuramenti, quod ex nunc
|
---|
[19] |
ad magnificum principem, d. Karolum, antedicti domini nostri
|
---|
[20] |
regis Joannis Boemiae primogenitum, marchionem Moraviae,
|
---|
[21] |
avunculum et dominum nostrum carissimum, tanquam ad ipsum
|
---|
[22] |
dominum nostrum carissimum regem, habere respectum in
|
---|
[23] |
omnibus et ubilibet debeamus, sibique et mandatis suis inten-
|
---|
[24] |
dere fideliter et parere, praefato quoque domino nostro rege
|
---|
[25] |
divina iubente clementia decedente vel ipso in vita quomodo-
|
---|
[26] |
libet annuente, terras nostras praedietas ab ipso d. Karolo,
|
---|
[27] |
quandocunque voluerit et mandaverit, in feudum perpetuum
|
---|
[28] |
suscipere ac praestare sibi de servando perpetuae fideli-
|
---|
[29] |
tatis homagio solitun iuramentum, nec non omnia et sin-
|
---|
[30] |
gula, quae in dietis literis continentur, observare fideliter
|
---|
[31] |
|
---|
[32] |
|
---|
[33] |
Actum et datum in castro Pragensi IIL Kal. Augusti
|
---|
[34] |
|
---|
[35] |
‚ (А. К. — Рейге! K, Karl, I. Urk, 167, — Chytil VIL 614, —
|
---|
[36] |
Emler IV, 1574.)
|
---|