1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 91 —
per laneos distineti non (sunt), de aratro unum fertonem nobis
ipsius collectae nomine solvere tenebuntur. — Illos autem
agros, laneos, artifices, molendinarios et molendina solummodo
collectae praedictae subjecta et obnoxia esse dicimus, de quibus
dominis eorum census solvitur, et (quae non) sunt ipsorum
dominorum vel servitorum suorum usibus deputata. Si quae
autem ex eis vel servitores dominorum ipsorum pro servitio
suo tenent, vel ipsi domini pro se colunt, suis vel curiarum
suarum vel bonorum suorum officiis vel eustodiis deputarunt,
dieimus non debere solvi collectam.
VI. Antiquum etiam regnicolarum ipsorum jus, quod
aliquorum praedecessorum nostrorum, regum Boemorum, tempo-
ribus abolitum et abusu revocatum fuerat, renovantes, decer-
nimus et in perpetua de cetero volumus stabilitate manere,
quod quieunque filiis masculis non relictis decesserit, filiae
superstites in hereditate et bonis paternis succedant. Si autem
nec filios nec filias habens et nulla de bonis suis in vita vel
in morte dispositione faéta decedat, proximiores usque ad
quartum consanguineitatis gradum masculini vel feminini sexus
heredes in bonis suis omnibus et hereditate succedant. Quibus
non existentibus, et legitima bonorum suorum dispositione,
prout praemissum est, per decedentes non facta, ad nos tunc
demum bona decedentium taliter devolvantur. Et hoe idem
in bonis eorum, qui pro delictis suis capitali puniuntur sen-
tentia, volumus observari. Licere autem volumus omnibus
filiorum et filiarum posteritate carentibus et capitali, ut dictum
est, sententia puniendis, de bonis suis in vita et in morte
disponere, prout eorum placuerit voluntati.
VIT. Ceterum ut omnis, quae de nobis ipsis nobilibus et
terrigenis regni Boemiae possit oriri suspicio vel displicendi
materia auferatur, hane nobis legem cum adimplendi necessi-
tate imponimus et hoc in nobis et successoribus nostris
perpetuae obligationis observatione firmamus, quod nullum
capitaneum, nullum purcravium vel castellanum in castris
nostris, nullum benefieiarium vel offieialem aliquem iu Boemia
vel Moravia vel in curia nostra ponemus alienigenam, nec
bona, possessiones vel castra vel officia aliqua alienigenis
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile