EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

91

per laneos distineti non (sunt), de aratro unum fertonem nobis ipsius collectae nomine solvere tenebuntur. Illos autem agros, laneos, artifices, molendinarios et molendina solummodo collectae praedictae subjecta et obnoxia esse dicimus, de quibus dominis eorum census solvitur, et (quae non) sunt ipsorum dominorum vel servitorum suorum usibus deputata. Si quae autem ex eis vel servitores dominorum ipsorum pro servitio suo tenent, vel ipsi domini pro se colunt, suis vel curiarum suarum vel bonorum suorum officiis vel eustodiis deputarunt, dieimus non debere solvi collectam.

VI. Antiquum etiam regnicolarum ipsorum jus, quod aliquorum praedecessorum nostrorum, regum Boemorum, tempo- ribus abolitum et abusu revocatum fuerat, renovantes, decer- nimus et in perpetua de cetero volumus stabilitate manere, quod quieunque filiis masculis non relictis decesserit, filiae superstites in hereditate et bonis paternis succedant. Si autem nec filios nec filias habens et nulla de bonis suis in vita vel in morte dispositione faéta decedat, proximiores usque ad quartum consanguineitatis gradum masculini vel feminini sexus heredes in bonis suis omnibus et hereditate succedant. Quibus non existentibus, et legitima bonorum suorum dispositione, prout praemissum est, per decedentes non facta, ad nos tunc demum bona decedentium taliter devolvantur. Et hoe idem in bonis eorum, qui pro delictis suis capitali puniuntur sen- tentia, volumus observari. Licere autem volumus omnibus filiorum et filiarum posteritate carentibus et capitali, ut dictum est, sententia puniendis, de bonis suis in vita et in morte disponere, prout eorum placuerit voluntati.

VIT. Ceterum ut omnis, quae de nobis ipsis nobilibus et terrigenis regni Boemiae possit oriri suspicio vel displicendi materia auferatur, hane nobis legem cum adimplendi necessi- tate imponimus et hoc in nobis et successoribus nostris perpetuae obligationis observatione firmamus, quod nullum capitaneum, nullum purcravium vel castellanum in castris nostris, nullum benefieiarium vel offieialem aliquem iu Boemia vel Moravia vel in curia nostra ponemus alienigenam, nec bona, possessiones vel castra vel officia aliqua alienigenis



Text viewManuscript line view