EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

90

quae praedictis juribus, consuetudinibus, privilegiis vel liber- tatibus praejudicare possent, privilegia dabimus, imo data ab aliis praesentibus revocamus.

II. Et ne huius generalitatis ambiguum calumniosae quispiam interpretationis figuratione adhibita in praedictae nostrae voluntati contrarium et ipsorum regnicolarum odibilem referat intellectum: eorumdem regnicolarum jura, quae magis dilucidatione et aperta intelligentia opus habent, per hoc non revocatis nec diminutis aliis, promissa quoque nostra, quae eis super eisdem juribus et quibusdam certis articulis obser- vandis praestitimus, praesentis scripti mandavimus annotatione includi.

TIL Specialiter enim haec jura regnicolas ipsos ab antiquo habuisse et a nobis et suecessoribus nostris habere debere praesentibus profitemur:

IV. Quod videlicet nobiles et terrigenae ipsi non tenentur, nec nos ipsos ad hoc debemus aliqua ratione compellere, quod ad expeditionem procedant aliquam ultra quam metae terrarum Boemiae et Moraviae se extendunt, nisi hoc ab eis, ut ultra metas ipsas ad expeditionem procedant, nostris possumus precibus vel denariis obtinere. Sed cum ipsis terris Boemiae et Moraviae vel earum alteri defendendae vel pacificandae immineret necessitas, ad hoc sive expeditione sive servitio alio opus esset, Boemi et Moravi, simul vel divisim, prout bonum et status terrarum ipsarum exegerit, procedere neces- sario tenebuntur.

V. Oollecta generalis quoque, quae vulgariter berna dieitur, nec per nos nec per successores nostros reges Boemiae ipsi regno debet imponi vel recipi, nisi in duobus casibus infra seriptis: Ad coronationem videlicet regis, et ad quam- libet regis filiam maritandam. Et tunc collecta ipsa hoc modo solvetur: Videlicet quilibet laneus vel molendinum super flumen, quotquot rotas habuerit, unum fertonem argenti, et quilibet artifex mechanieus de artificio suo, quaelibet taberna et quodlibet molendinum super rivulum, etiamsi plures rotas habuerit, unum lotonem argenti, et si argenti usus non fuerit, pro fertone XVI, pro lotone IILI grossos Pragenses; de agris autem, qui


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile