— 90 —
quae praedictis juribus, consuetudinibus, privilegiis vel liber-
tatibus praejudicare possent, privilegia dabimus, imo data ab
aliis praesentibus revocamus.
II. Et ne huius generalitatis ambiguum calumniosae
quispiam interpretationis figuratione adhibita in praedictae
nostrae voluntati contrarium et ipsorum regnicolarum odibilem
referat intellectum: eorumdem regnicolarum jura, quae magis
dilucidatione et aperta intelligentia opus habent, per hoc non
revocatis nec diminutis aliis, promissa quoque nostra, quae
eis super eisdem juribus et quibusdam certis articulis obser-
vandis praestitimus, praesentis scripti mandavimus annotatione
includi.
TIL Specialiter enim haec jura regnicolas ipsos ab antiquo
habuisse et a nobis et suecessoribus nostris habere debere
praesentibus profitemur:
IV. Quod videlicet nobiles et terrigenae ipsi non tenentur,
nec nos ipsos ad hoc debemus aliqua ratione compellere, quod
ad expeditionem procedant aliquam ultra quam metae terrarum
Boemiae et Moraviae se extendunt, nisi hoc ab eis, ut ultra
metas ipsas ad expeditionem procedant, nostris possumus
precibus vel denariis obtinere. Sed cum ipsis terris Boemiae
et Moraviae vel earum alteri defendendae vel pacificandae
immineret necessitas, ad hoc sive expeditione sive servitio
alio opus esset, Boemi et Moravi, simul vel divisim, prout
bonum et status terrarum ipsarum exegerit, procedere neces-
sario tenebuntur.
V. Oollecta generalis quoque, quae vulgariter berna
dieitur, nec per nos nec per successores nostros reges Boemiae
ipsi regno debet imponi vel recipi, nisi in duobus casibus
infra seriptis: Ad coronationem videlicet regis, et ad quam-
libet regis filiam maritandam. Et tunc collecta ipsa hoc modo
solvetur: Videlicet quilibet laneus vel molendinum super flumen,
quotquot rotas habuerit, unum fertonem argenti, et quilibet
artifex mechanieus de artificio suo, quaelibet taberna et quodlibet
molendinum super rivulum, etiamsi plures rotas habuerit, unum
lotonem argenti, et si argenti usus non fuerit, pro fertone XVI,
pro lotone IILI grossos Pragenses; — de agris autem, qui