Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
= |178 —-
benigniter: nos itaque praefatos Conradum et Henricum, duces
Slesiae praedictos, ampliori benevolentiae et gratiosiori affectu
prosequi prae ceteris disponentes, ipsorumque supplicationibus
nobis porrectis benignius inclinati, omnem contractum prae-
fatum, quemadmodum in dieto continetur privilegio, de libe-
ralitate regia et de certa nostra scientia ratificamus, appro-
bamus et praesentis seripti patrocinio confirmamus.
Exceptis tamen expresse civitate et castro Lubyn cum
universo suo districtu, territorio et dominio, necnon universis
et singulis juribus, honoribus, utilitatibus, reditibus, nobilibus,
vasallatibus, feudatis vel non feudatis, hominibus et aliis perti-
nentiis omnibus, in quibuscunque rebus consistant vel quo-
cunque censeantur nomine, quam, quod et quae nobis, here-
dibus et successoribus nostris perpetuo proprietatis titulo
reservamus,
Concedimus quoque liberaliter et conferimus praedictis
Conrado Olsnicensi et Heinrico Saganensi ducibus, ipsorumque
heredibus in perpetuum, ex dispositione dieti ducis Joannis
Stynaviensis praefatam terram seu ducatum tynaviensem,
sc. Stynaviam, Goram, Vravenstadt cum castris ipsis adja-
centibus, Novam Civitatem Lyndam, castrum Heincyndorph,
Polkowitz, Gobenam'cum omnibus ipsorum districtibus, in feudum
honorabile et hereditarium, volentes, ut easdem terras cum
omni eo dominio, jure et titulo, quibus alias ipsorum terras
et ducatus a nobis tenent in feudum, exnunc inantea perpe-
tuis temporibus a nobis, heredibus et successoribus nostris,
Bohemiae regibus, in feudum habere et recipere debeant
et. possidere. |
Promittentes pro nobis et heredibus nostris bona fide,
omni absque dolo, ipsos Conradum et Henricum duces prae-
dietos ac heredes ipsorum, in ipsorum juribus dieti ducatus
Ntynaviensis, ut praemittitur, manutenere et défendere et
gratiosius conservare, nec eundum ducatum per mos aut
heredes nostros impetere vel aliquam ipsis proinde movere
brigam, actionem vel quaestionem; renuntiantes nihilominus
expresse omni contractui inter nos et praefatum ducem
Johannem super praefatis terris pridem inito et facto, et