EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

= |178 -

benigniter: nos itaque praefatos Conradum et Henricum, duces Slesiae praedictos, ampliori benevolentiae et gratiosiori affectu prosequi prae ceteris disponentes, ipsorumque supplicationibus nobis porrectis benignius inclinati, omnem contractum prae- fatum, quemadmodum in dieto continetur privilegio, de libe- ralitate regia et de certa nostra scientia ratificamus, appro- bamus et praesentis seripti patrocinio confirmamus.

Exceptis tamen expresse civitate et castro Lubyn cum universo suo districtu, territorio et dominio, necnon universis et singulis juribus, honoribus, utilitatibus, reditibus, nobilibus, vasallatibus, feudatis vel non feudatis, hominibus et aliis perti- nentiis omnibus, in quibuscunque rebus consistant vel quo- cunque censeantur nomine, quam, quod et quae nobis, here- dibus et successoribus nostris perpetuo proprietatis titulo reservamus,

Concedimus quoque liberaliter et conferimus praedictis Conrado Olsnicensi et Heinrico Saganensi ducibus, ipsorumque heredibus in perpetuum, ex dispositione dieti ducis Joannis Stynaviensis praefatam terram seu ducatum tynaviensem, sc. Stynaviam, Goram, Vravenstadt cum castris ipsis adja- centibus, Novam Civitatem Lyndam, castrum Heincyndorph, Polkowitz, Gobenam'cum omnibus ipsorum districtibus, in feudum honorabile et hereditarium, volentes, ut easdem terras cum omni eo dominio, jure et titulo, quibus alias ipsorum terras et ducatus a nobis tenent in feudum, exnunc inantea perpe- tuis temporibus a nobis, heredibus et successoribus nostris, Bohemiae regibus, in feudum habere et recipere debeant et. possidere. |

Promittentes pro nobis et heredibus nostris bona fide, omni absque dolo, ipsos Conradum et Henricum duces prae- dietos ac heredes ipsorum, in ipsorum juribus dieti ducatus Ntynaviensis, ut praemittitur, manutenere et défendere et gratiosius conservare, nec eundum ducatum per mos aut heredes nostros impetere vel aliquam ipsis proinde movere brigam, actionem vel quaestionem; renuntiantes nihilominus expresse omni contractui inter nos et praefatum ducem Johannem super praefatis terris pridem inito et facto, et



Text viewManuscript line view